Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLARITAS

CLARITAS Sanguinis, Generis nobilitas. Charta Phil. V. reg. Franc. ann. 1318. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 117. v°: Ludovicus quondam rex considerans statum carissimae sororis nostrae Clemenciae, filiae incliti principis regis Ungariae, uxoris tunc suae, nobilitatem generis et Claritatem sanguinis ipsius, etc. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657: Clardat, Prov. Claritas, nobilitas.