Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLAUSUM

CLAUSUM, et Clausus, Gallis Clos, Locus aut ager sepibus vel muris septus aut clausus: seu ut loquitur lex 1. Cod. Theod. de Rei vindicat. Spatium certum septis quibuslibet conclusum: cujusmodi Arcifinales agros vocant Siculus Flaccus et Frontinus, quod videlicet a septo suo et spatio, seu finibus, finalem, id est vicinum arcerent. Testamentum Widradi Abbatis Flaviniacensis: Totum illum Clausum, quem nos jussimus plantare, etc. Infra: Et illum Clausum in ipso Ariaco, etc. Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis: 5. mansos cum Clauso dominico. Alia apud Columbum in Episc. Vivar. lib. 1: Rostagnus collatis mansis 8. et in Blarbavo Clauso indominicato. Conventus Pistensis ann. 864. tom. 2. Spicilegii Acher.: Id est, mansa in gyro Monasterii sita, et ut vulgo loquimur, Clausi vinearum. Charta Thomae Comit. Mauriannae ann. 1216: Decem sometas vini meri de suo Clauso. In alia Umberti II. Comit. Sabaudiae: Clausi vineae indominicati. Adde Suger. lib. de Administrat. sua cap. 20. Histor. Vastinensem pag. 296. etc. Vide Closum.

Claudicium, Eadem notione, in Tabulario Majoris Monasterii.