Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLAVIS

CLAVIS, in Computis Ecclesiasticis, est numerus variabilis datus anno ad inveniendum principia quinque mobilium festivitatum, scilicet Septuagesimae, Quadragesimae, Paschatis, Rogationum, et Pentecostes: et ideo sunt quinque Claves, et quaelibet praedictorum festorum habet 30. dies in quibus semper celebrantur... et dicitur Clavis per similitudinem: quia sicut per Claves ostia reserantur, ita per talem numerum principia dictarum festivitatum nobis denotantur, etc. Durandus lib. 8. Rational. cap. 12. In Kalenlendario S. Victoris Parisiensis: 7. Idus Januar. locus Clavium. 5. Kal. Febr. Claves XL. 5. Idus Mart. Claves Paschae. 17. Kal. Mart. Claves Rogationum. 3. Kal. Mart. Claves Pentecostes. Vide Honorium Augustod. lib. 2. de Imag. mundi cap. 101. et supra vocem Annus pag. 511.

Clavis Annonae, Horreorum praefectura vel custodia. Charta fundationis Abbatiae Brolii Grollandi inter Instrum. tomi 2. novae Gall. Christ. col. 421: Similiter illis concedo ea quae possideo in molendinis de Jart, id est, dominium et medietatem, in quibus per Abbatem B. G. custos constituatur, et ipse clavem annonae in custodia sua debet habere.

Clavis S. Huberti. Vide Joannem Robertum in Hist. S. Huberti pag. 251.

Clavis in Musica. Vide, Notae musicae.

Clavis in concamerationibus, quae eas concludit, quam fibulam vocat Philander ad lib. 1. Vegetii cap. 6. Gervasius Dorobernensis in Descriptione Ecclesiae Cantuariensis: Hic vero nullo interstitio cruces a choro divisae in unam Clavem, quae in medio fornicis magnae constitit, quae quatuor pilariis innititur, convenire videntur. Vide Ciborium.

Claves Ecclesiae, Potestas et jurisdictio Ecclesiae: ex illo Christi ad Petrum, Matth. 16: Tibi dabo Claves regni coelorum, etc. Inscriptio in foribus Basilicae antiquae Vaticanae: Qui regni Claves et curam tradit ovilis, Qui coeli terraeque Petro commisit habenas, Simplicio nunc ipse dedit sacra jura tenere. Goffridus Vindocinensis lib. 2. Epist. 29: Claves sanctae ecclesiae agitare, et leges Catholicae et Apostolicae Sedis violare conatur. Idem Opusc. 10: Execranda promissio, quae Claves Ecclesiae agitare, et unicum ac singulare ejus ostium violare conatur. Cur vero triplex interdum clavis S. Petro et Summis Pontificibus adscribatur, pluribus dlsputat Nicolaus Alemannus in Dessertat. de Lateranensibus parietinis cap. 10.

Haud ignota fuit hac notione vox Clavis, Hebr. חהפמ, etiam in veteri Testamento. Legimus apud Isaiam cap. 22. rejecto Sobna Templi Praeposito substitutum fuisse Eliacim, de quo sic Propheta V'V'. 20. et seqq.: Vocabo servum meum Eliacim filium Helciae; et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus: et erit quasi pater habitantibus Jerusalem, et domui Juda. Et dabo Clavem domus David super humerum ejus; et aperiet et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Quae Christo tribuuntur Apocal. 3. 7: Haec dicit sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit; claudit et nemo aperit.

Claves S. Petri, Quibus scilicet illius Confessio, seu sepulcrum, claude. batur. Poeta Saxonicus lib. 3. de Gestis Caroli Magni ann. 796: Confestim Claves, quibus et Confessio sancti   Conservata Petri vexillaque miserat urbis   Romuleae Carolo, pariterque decentia dona. Adde Eginhardi Annales eod. ann. Vigilius PP. in Encyclica: Sed et super Claves B. Petri Apostoli praestitissent corporale juramentum.

Solebant etiam Summi Pontifices de Limatura catenarum S. Petri, quae religiose Romae asservantur, ad Reges et Principes, aliosque viros primarios pro ingenti munere mittere, quam in aurea clavi instar illarum quibus confessio sancti Petri claudebatur efficta, ab altari S. Petri accepta, includebant. Eam autem ad quos illa transmittebatur, suspendebant ad collum, veluti sacrum contra mala imminentia amuletum. Ejusmodi clavium transmissarum meminere Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 47. lib. 5. Epist. 6. lib. 6. Epist. 23. lib. 7. Ind. 2. Epist. 128. lib. 10. Epist. 7. lib. 12. Epist. 17. Gregor. Turon. lib. 1. Miracul. cap. 28. Fredegagarius Scholast. in Chron. cap. 110. Gregorius VII. PP. lib. 7. Epist. 6. Vetus Chronic. tom. 1. Hist. Franc. pag. 720. Aimoin. lib. 4. de Gestis Francor. cap. 57. 86. Chronicon Fontanellense cap. 9. etc. Vide Theodorum Studitam de SS. Imag. praeterea Nicolaum Alemannum in Dissertat. de Lateranensib. parietinis cap. 14.

Clavis S. Petri, in signandis animalibus, ut a rabie servarentur, adhibita. Lit. remiss. ann. 1467. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 24: Survint ung homme, qui volt faire signer des bestes qu'il menoit, des Clefz de saint Pierre (au Fayet en Auvergne).

Clavi Candente, quam Ecclesiasticam vocabant, veneficae secundo deprehensae signabantur in pectore, fronte atque inter scapulas, ex Legibus Steph. reg. Hungar. tom. 1. Sept. pag. 550. col. 1: Si qua striga inventa fuerit, secundum judicialem legem ducatur ad ecclesiam, et commendetur sacerdoti ad jejunandum, fidemque discendum; post jejunium vero domum redeat. Si secundum in eodem crimine invenietur, simili jejunio subjaceat: post jejunium vero, in modum crucis in pectore et in fronte, atque inter scapulas incensa Clavi ecclesiastica domum redeat. Si vero tertio, judicibus tradatur. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Schlüssel, col. 1636.

Clavis Sepultura, Superstitionis species, cujus meminit Petrus Subesti de Cultu vineae Dom. part. 3. cap. 4. de Superstit.: Item errore superstitioso vulgus in multis locis opinatur remedium efficax ut cesset pestis inguinaria, si sepeliatur Clavis portae ecclesiae parrochialis, et curatus ecclesiae sine morte, jaciatur in foveam pro aliquo defuncto paratam.

Claves Remittere, in signum divortii, et renunciantis curam familiae. S. Ambrosius Epist. 47. ad Syagrium: Quo mulier offensa, Claves remisit, domum revertit. Apud nostros solent viduae claves et cingulum supra mariti defuncti corpus projicere, in signum quod bonorum communioni nuntium dant, ne debitis exsolvendis teneantur, de quo more agunt Consuetudines municipales, Meldensis art. 52. 53. Lotharingica tit. 2. art. 3. Malinensis art. 8. Meledunensis art. 187. Calvimontensis art. 7. Victriacensis art. 91. Laudunensis art. 16. Catalaunensis art. 30. Ducatus Burgund. art. 41. etc. Vide Paschasium lib. 4. Disquisit. Francic. cap. 10. et Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 176.

Claves, Numellae quibus canes bini aut terni copulantur, non solvendi nisi in ipsa venatione. Leges Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag. xxv: Et quia evitare non valemus quin venando et alias cum praedicto venatore conversemur; et Claves et alia quae ad venationem pertinent (tractemus).

Clavis, Locus clausus, ut Eccardus interpretatur. Lex Salic. tit. 9. art. 2: Si quis unam apem, hoc est, uno vascello furaverit de sub tecto et sub Clave, etc.

Clavis, Manica temonis, in Vet. Glossario San-German. MS. n. 501.

Clavis. Charta Laurent. episc. Wratislav. ann. 1223. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonstr. col. 482: Ad cujus rei argumentum hanc chartam Clave sigilli nostri roboratam eidem contuli. Ubi aliae Chartae praeferunt, munimine.

Clavis, pro Clavus: Vita S. Lupercii apud Bosquetum: Jussit Praeses maganam fieri, et acutis eam clavavit Clavibus, etc.

Clavis vel Clavus, Vestis purpurata, blandella (bandella). Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613.