Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLAVUS

CLAVUS Lanae, Pondus quoddam, vel certa lanae quantitas. Litterae Edwardi III. Regis Angl. ann. 1342. apud Rymer. tom. 5. pag. 327: Assignaverimus eidem Johanni trecentos triginta et quatuor saccos et dimidium, et quatuor Clavos lanae de lanis nostris de Comitatu Essex... et Collectoribus costumarum nostrarum... centum quatuor viginti saccos et dimidium, et quatuor Clavos lanae in portu illo carcare. Charta Edwardi IV. pro Laurentio de Medicis ann. 1415. apud eumdem Rymer. tom. 12. pag. 7: Quorum omnium saccorum et Clavorum lanarum praedictarum custumae et subsidia, etc. Vide, Statua, ubi vox Clavus accipitur pro duodecima statuae seu virgae longioris parte; quod, nisi fallor, diversae illius virgae partes clavis annotarentur.