Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CLAVUS

CLAVUS,² Retis genus. Charta ann. 1087. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 428: Super hoc etiam dederunt nobis de jure unum hortum, et unam domum, et piscationem de aqua de Oissa, quibuscumque modis voluerint monachi, qui ipsam ecclesiam tenuerint, excepto quod Clavos non mittent super molendinum ad capiendos lucios. Clavel, in Charta ann. 1403. ex Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 138.