Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COELUM

COELUM, Concameratio, ex Anglico Seeling, quod idem sonat. Itali etiam Cielo di Camera, laquearium vel lacunar vocant. Gervasius Dorobern. de Combustione et reparat. Dorobern. Ecclesiae: Deinde tigni grossiores cum ligaturis suis ... succenduntur. Coelum inferius egregie depictum, superius vero tabulae plumbeae ignem interius ascensum celaverunt. Thomas Stub. in Pontificibus Eborac: Totamque Ecclesiam a Presbyteris usque ad turrim,... superius opere pictorio, quod Coelum vocant, auro multiformiter intermixto mirabili arte construxit. In prima Glossarii editione ubique scriptum est Caelum.

Gall. Voute. Cerem. vet. eccl. Carnot. ad diem Pentecost.: Interim (dum cantatur sequentia) de Coelo ecclesiae dimittantur flores arborum in chorum.