Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COELUM

COELUM,² Non supremum lecti tegmen, vel umbella tantum, sed supellex omnis, qua muri camerarum vestiuntur et ornantur; qua etiam notione Ciel diximus. Annal. Mediol. ad ann. 1389. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 810: Sequuntur paramenta camerarum. Paramentum unum, videlicet testale et Coelum drappi auri in campo viridi, laboratum ad spicas et grana auri, cum certis florettis albis et rubeis. Charta ann. 1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 153: Un Ciel d'une chambre de sarge vert, prisé xviij. escus.