Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COGNATUS

COGNATUS, Levir. Johannes de Janua: Et est Levir Cognatus, scilicet frater mariti vel uxoris. Albertinus Mussatus de Gestis Henrici VII. Caesaris lib. 4 rubr. 1: At Regina gravissimis affecta doloribus: hinc Cognati necem multorumque procerum deflebat interitus, quos tam instans bellum, quam lethalis aeris pernicies morbo consumserat. Ubi Pignorius: Cognatum appellat Goleranum noto Italicismo eum qui erat viri frater. Pro quibusvis consanguineis affinibusve vox Cognatus accipienda videtur in Gestis Trevirens. Archiepisc. apud Marten. tom. 4. Ampliss. Collect. col. 216: Contingit olim, cum Imperator Fredericus Mediolanum civitatem magnam obsessam ad deditionem coegisset, Cognatos et parentes domini Urbani Papae inter caeteros captivos teneri, etc.

Cognata, Mariti vel uxoris soror, in Inscript. Fabret. pag. 222. Unde in quibusdam locis Cuignat et Cuignate appellantur, ut observat D. Montisfalc. tom. 9. Antiq. expl. pag. 102.

Cognati Germani. Patrueles, vel sobrini, Cousins Germains. Charta Communiae Peronensis ann. 1207: Consanguinei, qui vulgo Cognati Germani appellantur. Cousin remué de Germain, in Chron. Flandr. cap. 6. id est, remotus gradu a germano.