Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COGNOSCO

COGNOSCO, (COGNOSCERE) Coire, misceri. Stupro Cognita, apud Lamprid. in Heliogabalo. Vetus Poenitentiale MS.: Qui in Quadragesima ante Pascha Cognovit uxorem suam, etc. Ordericus Vital. lib. 10: Postea sponsam suam... Cognovit, quae sequenti anno filium ei peperit. Michael Scotus de Physion. cap. 7: Nec se permittat Cognoscere a viro per 7. dies. Occurrit passim in Sacris libris. Vide Appendicem ad Concilium Lateranense III. part. 6. cap. 10. 17.