Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COGNOSCO

COGNOSCO,² (COGNOSCERE) Fateri, agnoscere, nostris Avouer, reconnoitre. Ordericus Vitalis lib. 11: Et proditionem, quam fecerat, palam Cognovit. Ita Cognoscens latro, est confitens in Legibus Edw. Confess. cap. 26: Justitia Cognoscentis latronis sua est. i. e. jus cognoscendi de latrocinio. Adde Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 33. 34. 35.