Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): facies

facies facies, -ei f. script. et form.: -eii (gen. sg.) |UK IV F 5 f.28r|; -ei mei (err.?) |PetrZittSerm 393|; -iam (acc. sg.; cf. ThLL VI/1 44,15) |ConrWaldhCor 754|; -iis (abl. pl.) v. infra

1 a habitus, aspectus, imago, species, forma (hominum vel rerum) – vnější vzhled, (ze)vnějšek, vzezření, podoba, způsob (osob nebo věcí)

b spec.: pulchritudo, decor – krása, líbeznost, půvabnost

c anterior, adversa pars capitis, vultus, os – tvář, líc, obličej: cum binam f-em (vetus vers.: dvuoj oblíčej )...respicimus |KarVita 336a|; f-s twarz |ClarBoh 404 (ClarGl 1274, Nom f.67rb, VocLact f.I 1ra)|; exterminant[ur] f-es suas (gl.: twarzem swym ; cf. Vulg. Matth. 6,16) |CapPr P 864 f.39v|; f-s antlicz, twarz, obliczy |KNM II F 4 f.114r|

+ strictius:

a (ad 1a): fere i. q. fucata species, simulacrum, imago falsa (cf. ThLL VI/1 49,61) – klamné vzezření: qui signo...crucis humeris suis affixo f-em euntis in Ierusalem (cf. Vulg. Luc. 9,53) induerat |(1217) CodDiplBoh II 124|

b (ad 1c): vultus iratus et inde fere i. q. ira – hvěvivá tvář, hněv: considerata...actuum suorum qualitate, f-em domini in confessione preveniens (Guntherius), ...ad...Godehardum...penitendo accessit |VitaGunth 337| iunct.:

A (ad 1b): facies caeli fere i. q. tempestas laeta, caeli temperies – příznivé, příjemné podnebí: est (Boemia)...regio f-e celi conspicua |IohMarign 523a|; regio f-e celi saluberrima |PulkChron 3 adnot.|

B (ad 1c):

a c. praep.: a facie alcis (cf. ThLL VI/1 53,47) coram alqo, in conspectu alcis, ab alqo – před něčí tváří, před někým: tremescet universa terra a f-e domini (cf. Vulg. Ioel 2,10; Nah. 1,5) |HomilOpat II 630|; Ungari...propugnacula..., in quibus se a f-e regis salvari diffidebant, ...cremaverunt |PetrZittChron 223a|; al.

spec. c. verbo ,fugere‘ (cf. Vulg. e. g. I reg. 17,24) i. q. fugere alqm – utéci před někým: qui fugientes a f-e eius oppilaverunt se in munitis oppidis |CosmChron 169|; Chorinthiani...fugerunt...a f-e Iohannis, magnifici regis |PetrZittChron 172b|; duo...latrunculi..., qui a f-e dicti M. ...fugerant |ScriptHus II 320|; quasi a f-e colubri fuge peccata |CapPr P 1188 f.63v|; al. a facie alcis rei alqa re – něčím: subito illa cathena velut cera a f-e ignis dissoluta (cf. Vulg. psalm. 67,3)...resiliens |VitaeProc 262| ad faciem (cf. ThLL VI/1 54,61) coram, palam, publice – do očí, do tváře, veřejně: si dicerent nobis ad f-em, vellemus nos cum ipsis sub pena ignis inscribere |(1413 Sept. 11) ArchPr| facie ad faciem (cf. ThLL VI/1 54,80) coram – tváří v tvář: cuins (Stephani) animum magno dileccionis incitavit (fama) amore, ut hunc f-e ad f-em videret |VitaGunth 339|; super addens se affuisse citacioni magistri Petri Anglici et ipsum hora eadem f-e ad f-em conspexisse |PetrZat 343|; al. ante faciem (cf. ThLL VI/1 54,2) ante oculos – před oči, tvář: ecce quam salubre sit penitentibus...reducere ante f-em mentis penas infernales |Malogr f.g 3rb| in facie (cf. ThLL VI/I 54,61) ante oculos, in alcis praesentia, coram, publice – před tváří, v něčí přítomnosti, před někým, osobně, veřejně: moderni monachi...forinsecam solum et in f-e vulgi speciem pietatis ostendentes |JanovReg II 184|; qui...felicis retribucionis huiusmodi sancte execucionis in f-e ac coram altissimo desiderant participes fieri |(1418) ScriptHus II 259|; rector universitatis multum laboravit cum magistris, ut emendarent in f-e universitatis |(1461) StatUniv 56|; al. iur. c. verbo ,citare‘: qui baro ipsum archiepiscopum citare debet in f-e in curia sua in Praga |OrdoIud 253 (idem KNM IV B 18 f.277vb, ubi: in f-em)| iur. eccl.: in facie ecclesiae ante oculos ecclesiae, ecclesia sciente et annuente – před tváří církve, s vědomím a souhlasem církve: statuimus, ut nullus laicorum...puellam...aliquam alteri laico preterquam per suum sacerdotem, et hoc in f-e ecclesie, presumat matrimonialiter desponsare |(1301) CodIurBoh II/3 200|; matrimonium...in f-e ecclesie...contraxerunt |(1365) MonVat III 264|; die dominico presentibus omnibus...publice in f-e ecclesie veram fidem de sacramentis ecclesie sunt professi (studentes) |(1461) StatUniv 56|; saepe in faciem (cf. ThLL VI/1 54,61) coram, palam, publice – v tvář, do očí, osobně, veřejně: qui respondet in f-em, quia me non vult, quomodo possum regere gregem? |BrunAdalb 291|; qui litteram eidem prelato in f-em legit |VitaMil 424|; quarta culpa sacerdotibus Taboritarum in f-em obiecta est ista |CapPr P 654 f.233r|; gloriatur in f-em restitisse (cf. Vulg. Gal. 2,11) Petro |EpCapistr I 847|; tibi in f-em restitimus et resistemus |HilTract f.b 2r|; al. iur. c. verbo ,citare‘: in iudicio...citavit Paulus S. Iohannem de S. de X marcis...iudicio cum officialibus presentibus et in f-em |(1429) LibCitOp f.11r|; v. etiam supra sub iunct. in facie

b pendet a subst.: posteriora faciei occiput – týl: f-s ymaginis venerabilis virginis...Marie...se a me avertit et vertit ad me posteriora f-ei et partem dorsi |LestArn 399|; al. ib.

c c. adi.: prima facie : α primo aspectu – na první pohled: dicte decime a commendatoribus..., prout prima f-e apparebat..., percepte extiteramt |(1348) RegDipl V 208|; literas...domini Clementis...non viciatas nec in aliqua sui parte, ut prima f-e videbantur, suspectas (inspectas ed.) nos recepisse noveritis |CancArn 360|; contra istud posset argui prima f-e satis apparenter |AdalbRancApol 261|; bullam...Pii pape secundi, ut prima f-e apparebat, ...sanam et integram...exhibuerunt |(1459) AČ 15,221|; saepe β primum – poprvé, ponejprv: hoc est malum, puta quod omnes fere Cristiani..., qui visitantur plus aliis fervore devocionis..., mox...intrant ad claustra..., ubi omnia...sunt...delectabilia anime et corpori..., ut vix sit aliquis homo illorum, qui talia omnia prima f-e diligencius intuens...festinare intrare ad claustra non eligat |JanovReg II 275| γ primo – nejprve, nejdříve: qui (Sarracenus)...prima f-e nos honoravit ficte, postmodum curialiter nomine mutui accepit nobis LX millia marcarum in auro |IohMarign 500a|

spec. (ad 1c): in nominibus signorum, quibus domus Pragenses distinguebantur – v názvech pražských domovních znamení (U tváře, cf. Tomek, Dějepis II 138,201, VIII 78,130; U božího líce, cf. ib. II 231, VIII 157; U tváří, cf. ib. VIII 63; U tří lící, cf. ib. VIII 78): Wenceslai a f-e Cristi |(1405) TopTom II 80a|, cf.: Wácslaw ot buožieho líce |(1412) ib.|; cf. etiam: domus, in qua f-s Cristi est depicta |(1430) ib.|; presentibus Iacobo ad tres f-es et Wenceslao |(1407) ArchPr 998 f.83v|; Iacobus de tribus faciis |(1409) AnchPr 997 f.53v|; Iacobi a tribus f-ebus |(1429) TopTom I 177a|, cf.: Jakub od tří lící |(1422) ib.|; Elisabeth a f-e |(1430) ib. 18b|, cf.: Elška od twáří |ib.|; emerunt domum ad f-em dictam |(1451) TopTg II 174a|, cf.: domu...u tváří |(1453) ib.|; Nicolaus cirologus a f-e |(1489) ib. 174b|, cf.: od tváří |(1503) ib.|; saepe

2 t. t. astron.: pars adversa instrumentorum astronomicorum (i. q. mater; oppos.: dorsum, q. v.) – lícová strana astronomických přístrojů: additamentum...debet esse artificiose compositum, ut super f-em armille meridiane moveri possit |UK III C 2 f.3va|; post hoc fac circulum equinoccialem et circulum cancri, sicut fecisti in acie sive f-e astrolabii |UK V G 18 f.2v|

3 t. t. astrol.:

a tertia pars (10 gradus) 30 graduum, qui ad quodcumque signum zodiaci pertinent, cui unus de planetis (Sol, Luna, Mercurius, Venus, Mars, Iuppiter, Saturnus) dominatur (cf. E. Tiede, Astrologisches Lexikon, Leipzig, s. a., 24 s. v. Anblick) – třetina (10°) z celkového počtu 30° příslušejících každému znamení zvířetníku, ovládaná určitou planetou (Slunce, Měsíc, Merkur, Venuše, Mars, Jupiter, Saturn): nota, quod in zodiaco sunt 12 singna et quodlibet singnum habet 30 gradus et illi gradus dividuntur in tres f-es, quarum quelibet habet 10 gradus, que faciunt unam f-em planetarum |UK III C 2 f.151va|; ascendit autem in prima f-e (piscium) dimidius equs habens alas duas |ib. f.106va|; planeta in f-e sua est sicut homo in ornamentis suis ac vastimentis mutatoriis |ib. f.117ra|; ex signis erat Saturnus in prima f-e leonis |CapPr P 1466 f.273v|; exposicio fortitudinum planetarum...ut sit planeta in bono loco ab ascendente, id est in angulo...ut sit...in domo sua aut exaltacione, triplicitate et termino seu f-e vel gaudio suo |ib. f.259r|; al.

b pars caeli, ea praesertim, quae super horizontem sita est – část nebe, zvláště nad horizontem: f-s...celi dupliciter potest intelligi, uno modo f-s dicitur tercia pars unius signi zodiaci..., alio modo f-s celi potest dici quecunque pars celi et presertim, que tunc est super orizontem |UK X E 24 f.160v|

4 superficies rerum, summa terra, aqua etc., iungitur praecipue c. praep. ,super‘ c. acc. (cf. ThLL VI/1 54,54) – povrch země, hladina vody apod.: quia superponeretur (cuprum) in cacabulo ereo super ignem et daretur sibi ventus super f-em ipsius, efficeretur nigrum |UK X H 6 f.3v|; rostrum porcinum sive platta monachi...spargit folia super f-em terre |UK XI C 2 f.113v|; malabatrum...habet folia super f-em aque |UK XI F 10 f.28r|; al. iunct.: delere a facie (cf. Vulg. iud. 2,3; Ier. 18,23) terrae amovere a summa terra, exstirpare – odstranit ze zemského povrchu, vyhladit: ubi...raptores et fures...invenit, eos a f-e terre delevit |IenstSerm 428a|; deleatur nomen eius a f-e terre |(1451) EpCapistr I 713|

5 transl.: frons – průčelí: o civitas gloriosa, ...domorum tuarum f-s et latera parietum bisso vestiuntur |PetrZittChron 76a|.