Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLATIO

COLLATIO, Idem quod Collata. Edictum Theoderici Regis cap. 69: Quisquis Curialem, aut Collegiatum, aut servum, per 30. annos possederit, qui nullam patriae suae Collationem subiisse monstratur, eos praediorum dominis jubemus adquiri. Id est, qui nullam pensitationem Reipublicae aut tributum exsolverunt. Charta Gaufredi Comitis Mauritaniae in Biblioth. Cluniac.: Neque per teloneum, neque per Vicariam neque per Collationem nostrorum Militum, neque per aliam quamvis consuetudinem Monachos de servitio Dei disturbent. Vide Confertum.