Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLATIO

COLLATIO,² apud Monachos praesertim, dicitur Sacrorum librorum lectio, quae statis horis, maxime post coenam, coram iis fiebat. Sic autem dicta quasi Collocutio vel confabulatio, inquit Smaragdus in Regula cap. 42. quod de Scripturis divinis aliis conferentibus interrogationes, conferunt alii congruas responsiones, et sic quae diu latuerant occulta, conferentibus patefiunt perspicua. Honorius Augustod. lib. 2. cap. 63: Quod Religiosi ad Collationem conveniunt, hoc a sanctis Patribus acceperunt, qui in Vesperis solebant convenire, et de Scripturis insimul conferre, et quae ipsi tunc invicem contulerint, Collationes dicebantur, et haec his similia ad Collationem leguntur. Regula S. Benedicti cap. 42: Mox ut surrexerint a coena, sedeant omnes in unum, et legat unus Collationes, vel Vitas Patrum, aut certe aliud quod aedificet audientes. Regula S. Isidori cap. 8: Ad audiendum in Collatione Patrum tribus in hebdomada vicibus fratres post celebratam Tertiam, dato signo, ad collectam conveniant: audiant seniorem docentem, instruentem cunctos salutaribus praeceptis... Ipsa quoque Collatio erit vel pro corrigendis vitiis instruendisque moribus, vel pro reliquis causis ad utilitatem coenobii pertinentibus,... cunctis pariter congregatis praecepta Patrum regularia recensenda sunt... Sedentes autem omnes in Collatione tacebunt, nisi forte quem auctoritas Patris praeceperit ut loquatur. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 36: Collationi et Completorio omnes interesse debent... Eodem modo quo pulsatur Capitulum, pulsetur Collatio. De ejusmodi Collationibus Monachorum agunt passim Scriptores, Caesarius Arelat. serm. 12. Capitula Ludov. Imp. Addit. 1. cap. 70. Regula Canonicor. in Concil. Aquisgran. cap. 123. Regula Canonicar. cap. 10. Concil. Cabilonense II. cap. 59. Vita S. Wulstani Episcopi Wigorn. n. 18. Chronicon Trudonense lib. 8. pag. 438. Durandus in Rationali lib. 5. cap. 9. § 11. et alii quos laudat Haeftenus lib. 9. Disquit. Monastic. tract. 5. Ejusmodi porro Collationes scripserunt Cassianus et Odo Cluniacensis.

A Collationibus Monasticis, quibus finitis, ad bibitionem ibatur, serotinae coenae Collationum appellationem sortitae sunt. Nam vix est ut probem quod quidam volunt, vocabuli etymon hauriri debere a coenarum antiqua collatione, quam Concilium Laodicenum ἐϰ συμϐολῆς συμπόσια vocat. Udalricus l. 1. Consuetud. Cluniac. c. 13: De Collatione surgunt ad charitatem, et de vino quod tunc propinatur, nullus omnino praesumit abstinere, ut non aliquantulum gustet. Idem cap. 18: Post vesperas coena, post coenam coena servitorum, post coenam servitorum, officium pro defunctis, post officium Collatio, et ita ad completorium. Vide cap. 41. Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 370: Et legat unus frater tam in prandio, quam in coena et Collatione, etc. Petrus Abaëlardus: Post vesperas autem vel statim coenandum est, vel potandum. Et inde etiam secundum temporis consuetudinem ad Collationem eundum. Regula Templarior. cap. 16: Audito signo, ut est ejus regionis consuetudo, omnes ad completas oportet incedere vos, ac prius generalem Collationem sumere peroptamus. Hanc autem Collationem in dispositione et arbitrio Magistri ponimus, ut quando voluerit de aqua: et quando jubebit misericorditer, et vino temperato competenter recipiatur. Quomodo autem Collationes fierent, vide in libro Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 81. Vide S. Willelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 101. Bern. Mon. Ord. Cluniac. part. 2. cap. 8. et Thomassinum Tract. Gall. de Jejuniis part. 2. cap. 11. et seqq.

Fuit et apud seculares ejusdem nominis congregatio serotina, cujus mentio fit in Lit. remiss. ann. 1453. ex Reg. 182. Chartoph. reg. ch. 77: Après qu'ilz eurent tous soupé et joué et raudé, les ungs avecques les autres;... ledit Beauchamp fist hucher pour faire Collation d'après soupper, les serviteurs estans audit chastel et les damoiselles avecques leurs chamberieres.... Pierre Besson prestre lequel nommoit ledit Beauchamp de ce qu'il faisoit, etc. Nostris praeterea Collation, pro Harengue, Oratio. Christ. Pisan. in Hist. Caroli V. part. 3. fol. 310: Et la Colacion notablement fist maistre Jehan de la Chaleur, maistre en théologie et chancellier de Nostre-Dame, et en ycelle Colacion recommanda moult la personne de l'empereur, ses nobles fais, ses vertus et sa dignité. Narrat. gestor. in conventu Mant. ad Guill. Juvenal. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 305: Faisoit chascun chief de maison une petite Collation, soy adreçant à mons. de Tours, comme principal.