Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLATIO

COLLATIO,³ dicitur Practicis, cum exemplum descriptum confertur cum archetypo, et ad hujus rationem illius fides expenditur, Gall. Collation. Chartular. AEduense in Processu verbali facto auctoritate Apostolica pro investigatione privilegiorum Ecclesiae AEduensis an. 1256: Extrahi feci, nihil addito aut remoto de corpore dictorum originalium, sed verius debita et fideli cum ipsis originalibus Collatione facta. Legitur alibi non semel.

Collationare, Exscriptum cum archetypo comparare: Gall. Collationner. Instrum. AEduensis Ecclesiae mox laudatum: Visis, inspectis conscriptis et Collationatis, praesens et personaliter una cum Simone Perroti Clerico publico auctoritate Apostolica Notario subscripto interfui, eaque sic transcribi et propriis originalibus Collationari fieri vidi et audivi. Occurrit in actis Historiae Comitatus Ebroicensis pag. 62. in Statutis reformationis Monasterii S. Claudii ann. 1448. Hist. Geneal. Arverniae tom. 2. pag. 387. ex Registro Parlamenti ann. 1450. Actis SS. Martii tom. 1. pag. 338. A. 339. C. tom. 3. pag. 873. C. April. tom. 2. pag. 733. etc. Vide Colationare.

Sed et Collacion occurrit, pro Instrumentorum litis communicatione, in Stat. ann. 1367. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 706. art. 6: Que advocas ne plaideront causes, se ilz n'en ont fait paravant Collacion; et n'en feront Collacion en jugement; mais se ilz la veuillent faire, ystront de l'auditoire.

Collatio Reliquiarum. Vide in, Reliquiae.