Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): familia

familia familia, -ae, f. script.: -ll- v. infra

1 a liberi et servi, qui sub domino (patre familias) in domo eius privata vivebant – osoby podřízené otci rodiny (nebo člověku, který měl jeho postavení), které sloužily v soukromém domě, šíře všechny osoby žijící v soukromém domě: servi patri‹s› familias (gl.: hospodarzye; Vulg. Matth. 13,27) |UK III A 6 f.38vb|; similis erat homini patri f-as (gl.: hospodarzi; cf. Vulg. ib. 13,52) |UK I F 37 f.206v|; homo erat pater f-as (gl.: otecz czeledny; Vulg. ib. 21,33) |UK V E 19 f.74r|; f-a cželed |VocLact f.I 1vb|

b gens aut gentis pars – členové jednoho rodu, rod nebo jeho část

c secta, schola philosophorum, rhetorum – sekta, škola filosofů, rétorů

d res familiaris – rodinný majetek

e homines eandem artem sub eodem domino exercentes (gladiatores, histriones sim.) – osoby spojené týmž druhem činnosti (gladiátoři, herci apod.)

+ spec.:

a (ad 1a): de hominibus liberis vel de servis domino saeculari vel ecclesiastico famulantibus – o svobodných nebo nesvobných služebnicích světského nebo církevního pána: domina perfidorum...cum antefatis tyrannis regnare cepit ditans eos propinquosque eorum ac f-am opibus |Christ 101|; hec sunt ville et alia bona, que contulit...dux...De f-a autem has villas |(1000) CodDiplBoh I 47|; f-am hanc ad eandem...ecclesiam...est largitus (dux)...Igitur de omni arte ab omnibus suis civitatibus...de f-a (var. lect. eiusdem textus in aliud diploma anno 1218 inserti: de ministerialibus ) destinavit virum cum uxore et filiis filiabusque ad unam quamque artem pertinentem |(1057) ib. 54|; in villa V. ...f-a tota: R. cum uxore et tres filii |(1125-1140) ib. 130|; eum episcopus de f-a sua esse cognoscens clanculo vocat |VincAnn 415|; emancipavimus eciam omnia predia eis collata...cum eorum colonis et inquilinis et omni f-a, sive sint liberi, sive servi, ab omni iure ad usus nostros...spectante |(1222) CodDiplboh II 230|; ad sustentacionem monachorum...contuli villam B. ...cum omni f-a |(993? s. XIII) ib. I 348|; pociores igitur huiusmodi pestilenciam diu duraturam suspicantes cottidianam f-am suam minuerunt |PetrZittChron 22b|; czeled f-a |ClarGl 2094|; per ingeniosum artificialemque dominum Franam illuminatorem de f-a domini nostri regis |(1414) TopTg III 2a|; in amplitudine f-e v welike czeledy |CapPr P 125 f.306v|; ipso die captivavit (Czenko)...totam f-am domini Wilhelmi Z. ..., qui mandaverat f-e sue, ut essent obedientes sibi domino Czenkoni |ChronUniv 582a|; saepe strictius: famuli in monasterio, qui fratribus religiosis serviebant (cf. W. M. Plöchl, Geschichte des Kirchenrechts II, Wien-München 1955, 218 sqq.) – služebníci v klášteře, kteří sloužili řeholním bratrům (cf. OSN IX 6a): quosdam vero tam inter monachos, quam conversos spiritus induit fortitudinis...et qui tunc affuit, unum inermem de f-a beate Virginis in Scedlicz patrone...conspexit contra ducentos...pugnare |PetrZittChron 165a|; nullus, qui erat de domo et f-a monasterii Scedlicensis...lesus fuit |ib.|; post festum Omnium sanctorum fratribus et f-e calefacere stubas procuret (procurator) |(1500) StatMor 80|; nocturnis autem temporibus f-am visitet (procurator) et quid in crastino agere debeant, precipiet |ib. 81|; al.

b (ad 1e): de sacerdotibus – o kněžích: maior est iniquitas, si idem mendacium...totam f-am pertranseat hominum laycorum. Ac adhuc maior, si fermentaret totam f-am aut collegium sacerdotum. Maior amplius, si mendacium vincat (unicat ed.) et fermentat f-am et collegium smmmorum sacerdotum |JanovReg III 33|

2 comitatus, aula, delecti – doprovod, dvůr, družina

a domini saecularis – světského pána: eum (Zewissium) inter cottidianam sue curie f-am prestanciorem ceteris deputavit (regina) |PetrZittChron 23a|; intoxicata fuit f-a mea (vetus vers.: má čeleď ) |KarVita 342a|; magnam...cordis affeccionem...ex scriptis domino...regi et aliis pluribus de sua nobilium f-llia pridie transmissis...percepi |HusEp 203|; rex preparando iter suum versus Renum in civitate vestra cum magna f-a pernoctabit |CapPr P 1461 f.109v|; saepe

b domini ecclesiastici – církevní vrchnosti: stipatus magna milicia ac decenti f-a...cum maximo honore...fuit susceptus (episcopus) |FrancPr 367b|; cottidiana ipsius (Arnesti) f-a nunquam audivit ex ore eius verbum iniquum...procedere |LestArn 388|; cum in Norimberga...cum f-a moraretur (archiepiscopus) |VitaIenst 468|; al.

c in imag.: agibilis prudencia, / ingenia subtilia / mentis sunt f-a |PetrZittChron 118a|

3 iunct.: familia sancti Wenceslai terrae incolae auctoritate rei publicae regendae praediti – ,čeleď sv. Václava‘, tj. zemská obec: Sobieslaus dux...prostravit quingentos primates illorum (Saxonum)...Factum est autem inenarrabile gaudium tam clericis quam laicis per totam f-am sancti Wenceslai |CosmCont I 203|

4 Christiani, ecclesia catholica (cf. ThLL VI/1 242,9) – křesťané, obec věřících, katolická církev: die, qua f-e sue fidelem ac idoneum dispensatorem Meynhardum huius vite de angustiis educens in gaudium transferre disposuerat perpetuum |CosmCont I 219|; sit Deo patri gloria, / sit Filio victoria, / Pneumati quoque gaudia / det semper hec f-a |VitaeProc 186|; in fidei legibus et vivendi moribus f-am baptisatorum dirigentibus |AnonEccl 325|

5 latrunculi (cf. DuC VII 324a) – šachové figurky: mundus est sicut scaccarius, cuius tota f-a currit ex transverso, ut apprehendat aliquid temporale menciendo, decipiendo, usurando. Item in scaccario, quamdiu durat ludus, unus rex, alius miles et huiusmodi unus vel duo videntur tenere totum ludum, sed quando cessant, ludus idem fit de rege, de milite quasi de minima f-a, quia communiter componuntur in sacculo immo, quandoque rex in fundo saculi et minima f-a in superiori parte |UK VI B 22 f.139rb|; similis videtur esse illi, qui ludit ad scacos et parum de ludo sciens cogitat apud se: ego permittam michi f-am aufferri, deinde mactabo illum cum rocho in fine in angulo, cum tamen illum, cum quo ludit, scit peritissimum lusorem |ib. f.150vb|.