Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLIGO

COLLIGO, (COLLIGERE) Absolute, Coire, coetus celebrare, ἐϰϰλησιάζειν, συνάγειν, Collectas facere, in l. 4. Cod. Theod. de Fide Cathol. (16, 1.) l. 21. de Haeret. (16, 5.) l. 1. de His qui super religione. (16, 4.) Congregationes Colligere, l. 14. de Haeret. eod. Cod. Collectiones interdictae, l. 36. eodem tit. Leges Luitprandi Regis tit. 110. § 10. et Lex Longob. l. 1. tit. 17. § 3. Rothar. 285.: Si pro quacumque causa homines rusticani se Collegerint, id est, consilium et seditionem facere praesumpserint, etc. Apud Heroldum Rothar. cap. 284. et 285. legibus Liutprandi tit. 110. rec. 141. (6, 88.) quo loco laudantur inserta sunt. Conf. eundem Liutpr. cap. 134. (6, 81.) Anastasius Bibliothecarius in Praefat. ad octavam Synodum: Favebat autem his quidam Senator saecularis administrationis fungens officio, A secretis, nomine Photius, qui ad Patriarchale conscendere fastigium affectans, cum eis seorsum Colligebat, etc. Vide Collecta 4. et 6.