Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLIGO

COLLIGO,³ (COLLIGERE) Associare, in partem dominii quempiam adsciscere, Gall. Apparier. Ita Colligere alium in lecto suo, in Concil. Turon. II. cap. 14. est adsciscere. Charta Ludovici VII. Regis ann. 1177. in Regesto Philippi Augusti Regis Herouvalliano fol. 96: Notum facimus... quod Hugo Niger de Merreolis nos Collegit et recepit in territorium de Flagiaco quod est de feodo Gilonis de Moreto ad consuetudinem Lorriaci,... eo quidem pacto quod nos et Hugo cum haeredibus nostris et suis dimidiabimus per omnia reditus, et omnes exitus et justitias de Flagiaco: et similiter nos et Hugo... dimidiabimus per omnia redditus et exitus; et justitias de Becherollo, etc. Alia Ludovici Regis ann. 1155. in Hist. Vastinensi lib. 3. cap. 2. extremo: Abbas ejusdem loci Gilbertus assensu Capituli sui Collegit nos ad medietatem totius villae in quibuscunque reditibus, etc. Alia Philippi Aug. ann. 1196. pro Monasterio S. Mellonis Pontisarensis: Henricus Abbas B. Mellonis et ejusdem Ecclesiae Capitulum Colligunt nos in boscis Ecclesiae suae ad Henoncivilla ad villam ibi construendam,... associant autem ibidem nos tam in bosco quam in plano et in aquis, ut medietatem per omnia exinde percipiamus omnium proventuum, etc. Vide Accolligere.