Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLIGO

COLLIGO,⁴ (COLLIGERE) Excipere, domi detinere. Joannes VIII. PP. Epist. 303: Illas mulieres quas nunc in sua mansione Collectas detinet. Vide Collecta 3.

Colligere se ad Aliquem, Adire. Charta Caroli Crassi Imp. ann. 887. ex Tabul. Lingonensi: Hujus itaque rei causa ad nostram se Colligens Majestatem, humiliter postulavit, etc. Vide Recolligere. Eadem formula habetur in Charta Caroli C. ann. 34. in Tabulario S. Stephani Divionensis.

Colligere Diem. Concilium Remensis Provinciae ap. S. Quintinum ann. 1235. MS.: Consensit Concilium, quod Dom. Remensis non tenetur respondere super homicidio... nec super alia, nisi fuerit in defectu si non Colligit diem coram Dom. Rege, etc. Alibi: Cum non fuerit in defectu, nec reputet eum Dom. Rex, si non Colligit diem coram ipso contra eos, etc. Rursum: Se recesserunt in partem, et habito consilio, in hoc convenerunt, quod diem illam Colligerent, etc. hoc est, eligerent vel designarent. Vide Collocare.