Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLO

COLLO,² (COLLARE) E portu solvere, proficisci. Statuta Massil. lib. 4. cap. 18. § 2: Quaelibet navis quae onerabit peregrinos in Massilia, vel domini earum satisfaciant marinariis de suo loquerio in hac terra antequam Collet de insulis Massiliae.

Vela dare, vox Italica. Pact. inter Salad. et Pisan. ann. 1174. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 1. pag. 197: Quando veniunt in tempore Collandi, non debent retinere nec velas, nec timones, etc. Vide supra Cola 7.