Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLO

COLLO,³ (COLLARE) Collarium, Armaturae species, qua scilicet collum militantis tegitur. Gloss. Lat. Gr.: Collarium, περιτραχήλιον. Gloss. Lat. Gr.: Περιτραχήλιον, Monile, hic falarus, Collare. Περιτραχήλια σιδηρά, apud Leonem in Tactic. cap. 5, § 4. Gall. Collier. Willel. Brito lib. 11. Philippid.: Qua ligno junctum est ferri transegit acumen Per Collare triplex, et per thoraca trilicem.

Collarium. Matth. Paris ann. 1252: Carens Collario, lethaliter vulnerabatur. Tho. Archid. Hist. Salonit. cap. 28: Venitque ictus inter cassidem et Collarium, dejecitque caput ejus multum a corpore. Rymer. tom. 10. pag. 437. col. 1: Tam pro uno cipho auri et uno Colario auri datis Nicholao Menthen militi cum duce de Savoie, ac etiam pro lxi. Colariis datis diversis militibus et armigeris. Unum Colorum de auro, apud eumd. tom. 9. pag. 275. col. 1. ubi puto legendum esse Collarium: quae vox etiam sumitur pro colli tegmine, quo utuntur Clerici. Concil. Dertus. ann. 1429. cap. 1: Neque (ferat Clericus) diploides aut Collaria vel manicas de panno serico. Vide Carcannum, Collistrigium, Colarium et Collerium.