Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLUM

COLLUM, Collo suo usque ad mercatum malefactorem, quem quis occuluerit, deportare, in Capitulari de Ministerialibus Palatinis edit. Baluzianae cap. 3.

Colli Poena, Idem quod Pilorium, quo Collum constringitur. Diarium Belli Hussitici apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 144: In armis suis in praetorio se repraesentare evocantur, sub Poena Colli, aut alias a civitate bannitione. Suspendii poena. Vide Haltaus. voce Hals, col. 783. Ita etiam intelligendum.

colli Judicium, Jus pilorio reos puniendi. Charta ann. 1292. apud Schwart. in Hist. finium princip. Rugiae pag. 223: Cum omni jure ac utilitate, cum advocatia, precaria, moneta, cum judicio manus et Colli. Vide in, Coilum 1.

Collum Pedis, Gall. Cou de pied, Pedis pars superior et convexa. Acta SS. Junii tom. 1. pag. 155. de S. Pilingotto: Pedes contractos et ad invicem retortos habuerat: itaque ambulando non pedis plantam, sed quod vulgariter Collum dicitur, super terram ponebat.