Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLLUM

COLLUM,² Fascis, onus quod ad collum portatur. Convent. Saonae ann. 1526: Pro qualibet sarcina et unoquoque Collo seu fascio omnium, denarios sex monetae Saonae. Occurrit ibi non semel.

Ad Collum Explectare, Tantum e ramis arborum amputare et succidere, quantum collo vel scapulis potest asportari, apud Stephanotium in Antiquit. Pictav. MSS. tom. 2. pag. 449: Habebit etiam hominem qui explectabit ad Collum nemus de Broeis ad omnia necessaria domus suae.

Ad Collum Furari, in Consuetudin. Marchiae Dumbarum simili modo dicitur de eo, qui ligna furatur in silvis, quantum collo vel scapulis asportare potest, non amplius.