Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLORO

COLORO, (COLORARE) Rem argumentis et rationibus probare et stabilire. Charta ann. 1408. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 43: Addens insuper quia hujusmodi materia erat juridica, reverendus pater dominus abbas de Monte S. Michaelis Rotomagensis dioecesis, famatus et profundus decretorum doctor, ex parte nationis Normanniae super hoc requisitus, dictam supplicationem per rationes et jura justificaret et Coloraret.