Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): certitudo

certitudo

(vgl. certus)

a) Gewissheit, Sicherheit im Allgemeinen: certitudo primo et principaliter est in cognitione, sed per similitudinem et participative (der Teilnahme nach) est in omnibus operibus naturae et virtutis, 3 sent. 26. 2. 4 ad 1; certitudo invenitur in aliquo dupliciter, scilicet essentialiter (dem Wesen nach) et participative. Essentialiter quidem invenitur in vi cognoscitiva, participative autem in omni eo, quod a vi cognoscitiva movetur infallibiliter ad finem suum. Secundum quem modum dicitur, quod natura certitudinaliter operatur, tamquam mota ab intellectu divino certitudinaliter movente unumquodque ad suum finem. Et per hunc etiam modum virtutes morales certius arte dicuntur operari, inquantum per modum naturae moventur a ratione ad suos actus; et sic etiam spes certitudinaliter tendit in suum finem, quasi participans certitudinem a fide, quae est in vi cognoscitiva, th. II. II. 18. 4 c.

Arten der certitudo im allgemeinen Sinne des Wortes sind: 1. certitudo adhaesionis sive inhaesionis & c. inclinationis (verit. 10. 10 ad 9; quodl. 6. 4. 6 c) = die Gewissheit der Zustimmung und die der Hinneigung, synonym mit c. cognitionis & c. ordinis (←) . 2. c. cognitionis & c. ordinis (th. I. 22. 1 ad 1; I. II. 40. 2 ad 3; II. II. 9. 1 ad 1; cg. IV. 54; verit. 6. 3 c; 10. 10 ad 9) = die Gewissheit der Erkenntnis und die der Hinordnung zu etwas (cognitionis quidem certitudo est, quando cognitio non declinat in aliquo ab eo, quod in re invenitur, sed hoc modo existimat de re, sicut est. Et quia certa existimatio habetur de re praecipue per causam rei, ideo tractum est nomen certitudinis ab ordine causae ad effectum, ut dicatur ordo causae esse ad effectum certus, quando causa infallibiliter effectum producit, verit. 6. 3 c). 3. c. inclinationis, → c. adhaesionis. 4. c. inhaesionis, ≈ . 5. c. ordinis, → c. cognitionis.

b) Gewissheit, Sicherheit der Erkenntnis: certitudo enim pertinet ad dignitatem scientiae, th. I. 1. 5 ob. 1; certitudo est proprietas cognitivae virtutis, ib. I. II. 40. 2 ob. 3; certitudo nihil aliud est, quam determinatio intellectus ad unum, 3 sent. 23. 2. 2. 3 c; certitudo proprie dicitur firmitas adhaesionis virtutis cognitivae in suum cognoscibile, ib. 26. 2. 4 c; quod aliquid per certitudinem sciatur, est ex lumine rationis divinitus interius indito, quo in nobis loquitur Deus, verit. 11. 1 ad 13; vgl. ib. ad 17; certitudo potest considerari dupliciter. Uno modo ex (vonseiten) causa certitudinis, et sic dicitur esse certius illud, quod habet certiorem causam. Alio modo potest considerari certitudo ex parte subiecti, et sic dicitur esse certius, quod plenius consequitur intellectus hominis, th. II. II. 4. 8 c; tanto autem maior est certitudo, quanto est fortius, quod determinationem (intellectus ad unum) causat, 3 sent. 23. 2. 2. 3 c; ad hominem disciplinatum id est bene instructum pertinet, ut tantum certitudinis quaerat in unaquaque materia, quantum natura rei patitur. Non enim potest esse tanta certitudo in materia variabili et contingenti, sicut in materia necessaria, semper eodem modo se habente. Et ideo auditor bene disciplinatus non debet maiorem certitudinem requirere, nec minori esse contentus, quam sit conveniens rei, de qua agitur, 1 eth. 3 b; vgl. th. II. II. 70. 2 c; 4 sent. 9. 1. 5. 2 ad 2; trin. 2 pr.

Zu procedere per certitudinem → procedere sub b.

Als Arten der certitudo gehören hierher: 1. certitudo absoluta & c. condicionata (verit. 6. 5 ad 2) = die unbedingte (vgl. c. absoluta sub c) und die bedingte Gewissheit. 2. c. condicionata, → c. absoluta. 3. c. demonstrativa sive infallibilis sive fixa & c. probabilis (th. II. II. 70. 2 c & ad 1 & 3 c; cg. I. 4) = die apodiktische oder untrügliche oder unerschütterliche und die moralische Gewissheit (quae ut in pluribus veritatem attingat, etsi in paucioribus a veritate deficiat, th. II. II. 70. 3 c). 4. c. experimentalis sive sensibilis & c. per demonstrationem (3 sent. 14. 1. 3. 5 c; 4 sent. 9. 1. 5. 2 ad 1) = die tatsächliche oder augenscheinliche und die auf einen Beweis sich stützende Gewissheit. 5. c. fidei, c. opinionis, c. principiorum & c. scientiae (3 sent. 23. 2. 2. 3 c & ad 1; 25. 2. 2. 1 c; 31. 1. 1 c; verit. 11. 1 ad 13 & ad 17; 1 anal. 1 a) = die Gewissheit des Glaubens, die der Meinung, die der Prinzipien und die des Wissens aus Gründen. 6. c. fixa, → c. demonstrativa. 7. c. infallibilis, ≈ . 8. c. iudicii (1 anal. 1 a) = die Gewissheit des Urteils. 9. c. omnimoda sive perfecta (th. I. II. 14. 6 ob. 3; III. 15. 7 c; cg. III. 154; IV. 54; mal. 16. 7 c; Hebr. 11. 1; 1 anal. 1 a) = die allseitige oder vollkommene Gewissheit. 10. c. opinionis, → c. fidei. 11. c. perfecta, → c. omnimoda. 12. c. praescientiae (verit. 6. 4 c) = die Gewissheit des (göttlichen) Vorherwissens. 13. c. principiorum, → c. fidei. 14. c. probabilis, → c. demonstrativa. 15. c. providentiae (th. I. 22. 4 ad 3; cg. III. 94) = die Gewissheit der göttlichen Vorsehung. 16. c. scientiae, → c. fidei. 17. c. sensibilis, → c. experimentalis. 18. c. veritatis (cg. IV. 70) = die Gewissheit einer Wahrheit. 19. c. visionis (th. II. II. 2. 1 c) = die Gewissheit der Anschauung oder Einsicht.

c) Gewissheit, Sicherheit in der Anstrebung und Erreichung eines Zieles: certitudo attribuitur motui non solum appetitus sensitivi, sed etiam appetitus naturalis, sicut dicitur, quod lapis certitudinaliter tendit deorsum, et hoc propter infallibilitatem, quam habet ex certitudine cognitionis, quae praecedit motum appetitus sensitivi vel etiam naturalis, th. I. II. 40. 2 ad 3; omnis operatio et motus cuiuscumque tendentis in finem est ex cognitione dirigente vel coniuncta, sicut in agentibus per voluntatem, vel remota, sicut in agentibus per naturam. Quia vero non tenderent determinate in finem suum, nisi ab aliqua cognitione praecedente in ipsum ordinaretur, inde est, quod opus naturae est simile operi artis, inquantum per determinata media tendit in suum finem, Et hoc habet ex determinatione divinae sapientiae instituentis naturam. Et ideo nomina, quae ad cognitionem pertinent, ad naturales operationes transferuntur, sicut dicitur, quod natura sagaciter operatur et infallibiliter; et sic etiam dicitur certitudo in natura tendente in finem, 3 sent. 26. 2. 4 c; vgl. 4 sent. 22. 2. 2. 3 c; verit. 6. 3 c; quodl. 11. 3. 3 c.

Als Arten der certitudo rechnen hierher: 1. certitudo absoluta & c. quaedam (1 sent. 38. 1. 5 c) = die unbedingte Gewissheit (vgl. c. absoluta sub b) und eine Art von Gewissheit (non habent certitudinem absolutam, sed quandam, inquantum sunt magis determinatae causae ad unum, quam ad aliud, ib.). 2. c. praedestinationis & c. reprobationis (th. I. 23. 6 ad 3; verit. 6. 4 c) = die Gewissheit der göttlichen Vorherbestimmung und die der göttlichen Verwerfung. 3. c. quaedam, → c. absoluta. 4. c. reprobationis, → c. praedestinationis.

d) genaue Bestimmtheit, feste Begrenzung: per formam significatur perfectio vel certitudo uniuscuiusque rei, ente 1 c; certitudo mensurationis duarum quantitatum, 2 sent. 24. 3. 6 ad 3; tolleretur certitudo prolis, mal. 15. 1 c.