Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLUM

COLUM,³ Glossar. vetus, cap. de Vasis argenteis: Colum, ἠθμός. Accensetur vulgo sacris ministeriis, estque vasculum quoddam subtilissimis foraminibus ab imo fundo perforatum, per quod vinum ex amulis in calicem refundebatur. Vetus Charta Cornutian. edit. a Suaresio: Hamulam oblatoriam, Colum, thymiamaterium, etc. Ordo Romanus: Archidiaconus sumit amulam Pontificis cum vino de Subdiacono, et refundit super Colum in calicem. Infra: Archidiaconus... accipiens Calicem ab Acolyto Archidiacono apportet vinum per Colum, quod sinistra manu Romanus Ordo Archidiaconum auriculari digito ferre jubet purgandum. Quod utique vas in id opus ex aliquo metallo formatum, in medio sui plurima quasi acus foramina ad excolandum vinum ostendit, et illud Archidiaconus per totum Missae officium in sinistra manu, illo quo praediximus digito, annulo suspensum portaturus est.

Vide Joan. Domin. Aulisii epistolam inter ejus opuscula. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679: Colum, Entonnouer.

Cola. Christianus Arch. Moguntin. in Chron. pag. 384: Erant Colae argenteae novem, per quas vinum poterat colari, si necesse fuisset, praeter eam quae attinebat calici aureo, et haec aurea erant. Chron. Laurisham.: Baccina, thuribulum, Cola, et ampullae pondo 8. marcarum. S. Wilhelmi Constit. Hirsaug. lib. 2. cap. 34: Adhuc autem ab Armario Diaconus aliquis illuc dirigitur, et accepta Cola de manu ejusdem Sacerdotis, sicut et ille de Subdiacono accepit, etc.

Colatorium, Idem quod, Colum. Papias: Colatorium, liquatorium. Idem: Colum, Colatorium: a colando mustum. Ordo Roman.: Archidiaconus sumit amulam Pontificis de Subdiacono Oblationario, et refundit in calicem super Colatorium. Alibi: Gemelliones argenteos cum Colatorio argenteo et aureo. Hist. Episcop. Autisiod. cap. 20: Colatorium pens. unc. 2. Anastasius in Sergio II: Colatorium de argento, quod in sacro utitur officio, deauratum unum. In Benedicto III: Patenam unam, Colatorium unum. In Leone III: Vasa Colatoria argentea deaurata. Latini Colare, dicunt per Colum transmittere. Manilius: Et colare vagos inductis retibus amnes. Vide Chartam Philippi Episcopi Bellovacensis ann. 1217. in Hist. Drocensi pag. 244. et Cardinal. Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 25. n. 5.

Coltorium, apud Bernardum Monachum in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 50: Ab uno Sacerdote cappa induto exhibetur aqua etiam cum argenteo Coltorio, etc.