Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLUMBA

COLUMBA, Vas in Columbae speciem effictum, supra altare appensum, in quo pyxis ubi Dominicum corpus ad infirmorum viaticum asservari solet, includitur. Testamentum Perpetui Episcopi Turon. tom. 5. Spicilegii Acheriani: Amalario Presbytero capsulam unam communem de serico: item Peristerium et Columbam argenteam ad repositorium... do, lego. Anastasius in Hilario PP.: Columbam argenteam pensantes libras duas. Breve de vasis Ecclesiasticis in Tabulario S. Theofredi in Velavis: Columba desuper altare aurea, ubi Dominicum reponitur Corpus in linteo mundo servandum. Bernardus Monac. in Consuetud. Cluniacens. MSS. cap. 37. et ex eo Udalricus lib. 2: Praedictam autem pyxidem.. Diaconus de Columba jugiter pendente super altare... abstrahit. Adde lib. 1. cap. 9. Amphilochium in Vita S. Basilii Caesar. cap. 6. Lib. 1. Miraculor. S. Dionysii cap. 2. Hermannum lib. 3. de Mirac. S. Mariae Laudun. cap. 28. etc. Vide Durandum de Ritibus Eccles. cap. 16. et quae hac de re adnotamus in Descript. S. Sophiae num. 64. et Diurnum Romanum cap. quarto titulo secundo.