Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLUMBA

COLUMBA,² Alia notione. Charta ann. 1247. in Histor. Monasterii S. Mariae Suession.: Et ferent tres Clerici crucem, baculum S. Vodoali, et Columbam, aquam benedictam, et thuribula, etc.

Columbas de more ante Reginas praeferre, apud Galfridum Monemuthensem lib. 7. cap. 4.

Per Columbam Electi Episcopi, id est, per Spiritum sanctum, qui per columbam adumbratur. Concil. Ravenn. ann. 1311. cap. 10: Et quod de festo B. Apollinaris, et de omnibus sanctis Praesulibus Ravennatibus per Columbam electis fiant festa per totam Ecclesiam Ravennatem suis diebus. Vide Vitam S. Euvertii Episcopi Aurelian. et sanctum Honoratum Massiliensem in Vita sancti Hilarii Arelatensis.

Columbas Vendere. Concilium Aquisgranense ann. 816. can. 38: Columbas quippe vendere, est impositionem manus, qua Spiritus sanctus accipitur, non ad vitae meritum, sed ad praemium dare. Leo IV. PP. in Epist. ad Episcopos Britanniae: Requiritis de his qui turpissimo lucro Columbas in templo Domini vendere non pertimescunt, etc. Vide Joannem VIII. PP. Epist. 94.