Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COLUMNAE

COLUMNAE Altaris, Quibus altare sustentatur, et quas prehensare solebant qui confugiebant ad Ecclesiam. Epistola Clericorum Italiae tom. 1. Concil. Gall. pag. 296: Quo viso sanctus Papa Columnas altaris complexus est. Aimoin. lib. 2. Hist. Franc. cap. 32: In Basilicam S. Euphemiae confugit, tenuitque Columnam altaris. Eadmerus in Vita sancti Wilfridi cap. 16: Strato autem in parte Orientali ex quadris lapidibus pavimento, altare subnixum Columnis loco congruo collocavit. Theophanes ann. 20. Justiniani: Ὁ δὲ φοϐηθεὶς τὴν ὀργὴν τοῦ βασιλέως, τῷ θυσιαστηρίῳ Σεργίου τοῦ μάρτυρος μονῆς τῶν Ὁρμίσδου προσέφυγεν, ϰᾀϰεῖθεν ἑλϰόμενος, ϰατέσχεν τοὺς βαστάζοντας τὸ θυσιαστήριον ϰίονας, etc. Adde Pachymer. lib. 7. cap. 17. pag. 31. Erant autem hae columnae numero quatuor; nam, ut ait Honorius Augustod. lib. 3. cap. 106: Mensa in tabernaculo Dei erat 4. pedibus fulta. Interdum quinque. Vita S. Theodardi Archiep. Narbonensis apud Catellum pag. 761: Fecit autem idem B. Pontifex Audardus eidem Ecclesiae ex magno et candidissimo marmore aram miro opere sculpturae caelatam, quinque nihilominus marmoreis stipitibus, quibus erant bases, et epistylia marmorea locis opportunis ac congruis, fultam. Vide Codicem Carolinum Ep. 92. et quae notamus in Descriptione sanctae Sophiae cap. 55.