Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMES

COMES, Liber Comitis. Papias: Comes vocatur ab Ecclesiasticis congregatio caelestium lectionum. Quibus verbis innuitur Lectionarius, quem a sancto Hieronymo ferunt compositum, qui Comitem eum inscripserit, ut observavit Pamelius in Epist. ad Micrologum. Verum si quem nuper edidit vir doctissimus D. Lucas Acherius tom. 13. Spicilegii pag. 253. Prologus ad Constantium in eumdem librum, revera est Hieronymi, longe ante eum id nominis obtinuerat, quod ex illius initio colligere est, unde quae de eo habet Papias excerpserat: Quamquam licenter adsumatur in opere congregatio caelestium lectionum, et ipsum opusculum ab Ecclesiasticis viris Comes quidem soleat appellari, etc. Utcumque sit de Prologi auctore, constat eam Lectionario inditam ac receptam nomenclaturam ann. 471. ex Charta Donationis Ecclesiae Cornutianae hoc anno scripta, et edita a Suaresio: Item Codices, Evangelia 4., Apostolum, Psalterium et Comitem. Unde liquet nomenclaturam istam perantiquam esse. Gregorius Monachus in Chronico Farfensi, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 468: Item pro uno libro, qui appellatur Comes, valente solidos xxx. Liber Comitis dicitur apud Bernonem Augiensem cap. 4. et in Vita S. Felicis Archiep. Trevir. n. 8. Quidam sic appellatum volunt quod Ecclesiastici eum ut Comitem semper habere debeant, ut loquitur Phocas Grammaticus: Te longinqua petens Comitem sibi ferre viator Ne dubitet; parvo pondere multa vehis. Ita paulus AEgineta in Praefat. τοὺς συντόμους ϰαὶ συνεϰδήμους ejusmodi libros vocat. Alii quod ad Comitem scriptus dicatur in antiquioribus MSS. in aliis liber Comiti inscribatur. In Chartis aliquot Hispanicis fere semper Comicus et Commicus, pro Comitus appellatur, apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti. Charta Ordonii Regis Navarrae aerae 936. tom. 2. pag. 90. Appendic.: Libros Ecclesiasticos, Psalterium, Comicum, Antiphonarium, Manualium, Orationum, Passionum, Sermonum, Precum, et Horarum, etc. Ita in alia ejusdem Regis tom. 3. pag. 20. Appendicis, in Charta Gennadii Episcopi Astoriensis aerae 953. tom. 4. unde corrigendum est mendum, quod irrepsit tom. 3. Concil. Hisp. pag. 173. col. 2. ubi perperam legitur, Liber Cominis, in Rudesindi Episcopi Dumiensis aerae 930. tom. 4. in alia aerae 1060. tom. 5. pag. 435. Vide S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 206. voce Breviario.

Servatur in Bibliotheca Ecclesiae Bellovacensis Codex Evangeliorum MS. noni saeculi, quibus subditus legitur Comes, hocce titulo: In Christi nomine anni circuli liber Comitis incipit auctus a Theotincho indigno Presbytero, rogatu viri venerabilis Hechiardi Comitis Ambianensis: Ita tamen ut sancta Evangelistarum dicta, necnon et Apostolorum et Prophetarum immota atque inconcussa servarentur, etc. Qui quidem Hechiardus forte is fuit qui Echardus appellatur in Proclamatione Caroli Calvi adversus Wenilonem Archiepiscopum Senonensem in Synodo apud Saponarias ann. 855. Missusque ejusdem Regis fuisse dicitur in Append. Capitul. Reg. Francorum. Occurrit etiam nescio quis Eccardus Comes, in veteri Charta ann. 840. apud Perardum pag. 22. quem eumdem esse cum Hechiardo existimat vir doctissimus, a quo editus nuper hic liber Comitis: verum is potius fuerit Eckeardus qui in eo praelio, quod actum est ann. 844. in pago Inculismensi inter Pipinum filium Pipini quondam Regis, et exercitum Caroli, cum filiis duobus vitam amisit, uti narrant Annales Francorum Bertiniani. Lectionarium porro longe antea Caroli Magni cura et mandato emendarat Paulus Diaconus Aquileiensis, ut in v. Lectio et Lectionarius attigimus. Sed et Alcuinus, eodem Augusto praecipiente, ut observatum a viro doctissimo Jo. Mabillonio tom. 5. Vitar. SS. Ordinis sancti Benedicti pag. 767. Vide Cardin. Bona lib. 2. Rerum Liturgic. cap. 6. et infra in, Lectionarius.

Chron. Lemovic. Ms.: Epistolas quippe et Evangelia ex antiquorum traditione, quae digesta in libro, qui appellatur Comes, ad Constantinum Jeronimus scripsisse dicitur. Constit. canon. Castel. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 6. ad Hist. B. Chiarae pag. 207.: Beatus Jeronymus in lectionario, quem Librum Comitis appellavit.