Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMES

COMES,² Comites, a comitando primum dicti aulae Romanae ac Imperatorii Palatii Proceres, quod ii Principem sectarentur, ejusque lateri adhaererent, seu domi maneret, seu in expeditionem proficisceretur. Spartianus in Hadriano: Cum judicaret, in consilio habuit non amicos suos et Comites solum, sed Jureconsultos, etc. Hinc Comites Imperatorum, vel Augustorum, in veteribus Inscriptionibus passim Romae: Necessarius Augg. et Comes per omnes expeditiones eorum. Alia: Comes divi Theodosii Aug. in omnibus bellis atque victoriis. Ita in Inscriptione Graeca quae Ravennae exstat, Ἰσαάϰιος τῶν βασιλέων ὁ σύμμαχος dicitur. Gloss. Lat. Graec.: Comes, συνστρατιώτης. S. Ambrosius in Concione in obitu Valentiniani: Coepit ita frequentare jejunium, ut plerumque ipse impransus convivium solenne suis Comitibus exhiberet. Infra: Ecce rescriptum accipio, ut sine mora pergendum putarem, eo quod vadem fidei tuae habere me apud Comitem tuum velles. Idem Serm. 26: Sapiens vir et religiosus Comes, qui quantum in bello Imperatori militat,... sapiens, inquam, qui sicut Comes Imperatoris est, ita et Comes Christi esse desiderat. Adde Epist. 15. et leg. 14. Cod. Theod. de Accusat. (9. 1.)

Tillemontius horumce Comitum originem refert ad ultima Augusti tempora, quibus hic Imperator Senatores aliquot elegit, ut domesticum quemdam Senatum haberet, cujus consiliis uteretur. Hi Senatores Caesaris Comites appellati. Cl. Scriptorem consule tom. 1. Imperat. pag. 98. et 762. tom. 3. pag. 389. et tom. 4. pag. 285.

Postea cum ex eorum numero adsumerentur qui ad provincias regendas mittebantur, Comites illi, non amplius Principis a quo aberant, sed Provinciae dicebantur, quam ipsi cum Comitiva dignitate gubernabant. Ita etiam qui sacri Palatii ministeriis ac officiis praeficiebantur, eorumdem ministeriorum ac officiorum Comites dicti, ut ex infra observandis constat. Papias: Comes, socius a comitando dictus vel a commeando, seu a comeotis, quod in usu non est: unde Consules Romani Comites dicti sunt, quia semper duo erant. Inde etiam ex ea consuetudine unius cujusque Comitatus provisor adhuc Comes vocatur, quamvis nonnisi unus sit. Vide Salmasium ad Spartianum pag. 47. 48.

Non longe ab hac notione occurrit vox, Comes 2. Reg. cap. 20. v. 11: Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasae de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab Comes David. Voci Gallicae Comtes correspondere videtur vox Comans, qua regionis proceres designantur, in Contin. Guill. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 702: Lequel Anseau maintain bien la terre selonc le mauvais point où ele estoit. Et por ce qu'il la pust miex maintenir fist il pés et aliance as Comans, et espousa la fille d'un Coman por miex atraire à soi.

Comes, Judex civitatis, ac pagi circumjacentis. Ita appellabant nostri Praefectos majorum civitatum: quam vocem a Romanis hausisse existimant plerique, alii a Comitibus Germanicis, de quibus Caesar et Tacitus, ut Cluverius lib. 1. Germaniae antiq. cap. 48. Christoph. Besoldus in Dissertat. de Comitibus, et Rulandus in Tract. de Commissar. part. 2. lib. 5. cap. 4. n. 26. Lex Ripuar. tit. 55: Si quis judicem fiscalem, quem Comitem vocant, interfecerit. Fortunatus lib. 4. de Vita S. Martini, de Avitiano Comite Turonensi: Judicis inde feri conjux aegra Avitiani. Infra: Territus hinc Judex, etc. Supra: Moribus ut tumidus Comes Avitianus agebat. Idem lib. 10. Poem. 25. ad Galactorium Comitem: Judicio Regis valuisti crescere Judex. Auspicius Episcopus Tullensis ad Arbogastem Comitem Trevirorum: Tu autem vir eximie, Judex multorum providus. Vide Gregorium M. lib. 4. Dialog. cap. 27. lib. 7. Epist. 3. novae Edit. Concil. Narbon. ann. 589. can. 4. etc.

Comites Provinciales, Qui in provincias ad eas regendas delegantur, in Capit. 1. Caroli Magni ann. 802. cap. 1. Ita usurpant passim Scriptores. Senator lib. 6. Epist. 22. et seq. Gregor. Turon. lib. 6. Hist. cap. 8. 22. lib. 7. lib. 10. cap. 15. et 42. idem de Vitis Patr. cap. 8. Lex Ripuar. tit. 53. Chronicon Moissiacense ann. 815. Concilium Cabilonense II. can. 21. Asserus de AElfridi rebus gest. pag. 21. etc. Exstat formula institutionis ejusmodi Comitis in Charta Caroli Magni apud Meibomium ad Witikindi lib. 2: Quapropter in illa parte Saxoniae Trutmannum virum illustrem ibidem Comitem ordinavimus, ut resideat in curte ad campos, in mallo publico, ad universorum causas audiendas, vel recta judicia terminanda: iisque advocatum omnium Presbyterorum in tota Saxonia fideliter agat, superque Vicarios et Scabinos quos sub se habet, diligenter inquirat, et animadvertat ut officia sua sedulo peragant: tandem idem Comes omnia sua sibi singulariter a nobis praescripta toto conatu ac viribus perficiat, etc. Adde Alcuinum Epist. 35. Ut autem illi mallis, seu judiciis publicis praesederint, docent Judicata et Notitiae veteres, in Chronico sancti Benigni et Besuensi non semel, et apud Perardum in Burgundicis pag. 34. 35. 147. 149. praeterea Vita S. Walarici Abbat. Baudemundus in Vita S. Amandi n. 13. Charta Ludovici Pii pro Hispanis tom. 2. Hist. Franc. pag. 321. etc.

Neque Comites Judicum duntaxat obiere officium, sed et populares suos in praelia, et castra eduxerunt: ac demum, qui a Principe pro libito creabantur, inclinante Caroli Magni principatu, ad haeredes dignitates suas transtulerunt, Regum ipsorum nutu, vel potius impotentia, cum eo usque post Normannorum incursus, imminuta Principum potestate, Comitum crevisset auctoritas, ut aegre ab iis quibus praefuerant praefecturis amoveri possent filii ac haeredes. Quod tum primum sub Carolo C. obtinuisse ostendunt illius Capitularia tit. 43. sub finem cap. 3. apud Carisiac. ann. 877.: Si Comes de isto regno obierit, cujus filius nobiscum sit, filius noster cum caeteris fidelibus nostris ordinet de his qui eidem Comiti plus familiares et propinquiores fuerint, qui cum ministerialibus ipsius Comitatus, et cum Episcopo in cujus parochia fuerit ipse Comitatus, ipsum Comitatum praevideat, usque dum nobis renuntietur, ut filium illius qui nobiscum erit, de honoribus illius honoremus. Si autem filium parvulum habuerit, cum ministerialibus ipsius Comitatus et Episcopo in cujus parochia consistit, eumdem Comitatum praevideat, donec ad nostram notitiam perveniat. Si vero filium non habuerit, filius noster cum caeteris fidelibus nostris ordinet, qui cum ministerialibus ipsius Comitatus et Episcopo proprio ipsum Comitatum praevideat donec jussio nostra inde fiat. Et pro hoc ille non irascatur qui illum Comitatum praeviderit, si eundem Comitatum alteri cui nobis placuerit dederimus, quam illi qui eum hactenus praevidit. Et cap. 10: Si aliquis ex fidelibus nostris post obitum nostrum Dei et nostro amore compunctus, saeculo renuntiare voluerit, et filium vel talem propinquum habuerit qui reipublicae prodesse voluerit, suos honores, prout melius voluerit, et valeat placitare. Similia habentur cap. 9. Ex quibus patet non temere ademptas dignitates liberis ac propinquioribus Comitum haeredibus; ad quos, interveniente tamen Regum concessu, plerumque transmittebantur. Atque inde primam haereditariorum in Francia principatuum fluxisse constat originem, qui sub secundae Regum stirpis exitum, prostrata fere ac dilapsa Regia auctoritate, agnosci coepere. Vide Consul 2.

Comes, apud Burgundos, nullus vocabatur, nisi is qui Ducis honorem possidebat, inquit Ditmarus lib. 7. pag. 92. Eadem habentur in Chronico Magdeburgensi MS. ex Bibl. S. Germani Paris. ann. 1014.

Comites promiscue ac Duces sese inscripsisse Armoricae Principes palam est, ut et interdum Normanniae Dynastas. De primis consule D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pap. 138. et 139. de postremis vero vide Hugonem Flaviniacensem in Chronico pag. 184. 186. 191. Ordericum Vitalem et Ademarum non uno loco; Glabrum Rodulfum lib. 2. cap. 8. Gaufredum Malaterram lib. 1. cap. 40. Chronicon Fontanellense in Appendice cap. 3. Anonymum de Miracul. S. Fidis cap. 14. Adamum Bremensem cap. 91. Guibertum. lib. 1. de Pignerib Sanctor. cap. 4. § 1. Translat. S. Sulpitii apud Bollandum tom. 2. pag. 788. Miraeum lib. 1. Diplomat. Belgic. cap. 29. lib. 2. cap. 29. Chron. Rotomag. ann. 1025. 1043. Hemeraeum in Augusta Viromand. ann. 1015. Spicilegium Acherian. tom. 2. pag. 671. 673. Hist. Monmorenciacam pag. 13. Anecdota Marten. tom. 1. col. 154. etc.

Comitum etiam nomen interdum attributum legitur Advocatis Ecclesiarum Cathedralium, quod potissimum eruitur ex Charta Odonis Episcopi Tullensis ann. 1069. apud Hieronymum Vignerium in Familia Alsatica pag. 127. ex qua omnino docemur hosce Comites vassallos fuisse Episcoporum, ab iis institutos et depositos, et Advocatorum officio functos. Ejusmodi fuere Comites Cameracenses, et Virdunenses, quarum civitatum Episcopis ab Imperatoribus data est facultas eligendi Comitem, absque haereditario jure, ut est in Charta Virdunensi, seu eligendi Comitem nude, ut in Charta Henrici Imp. pro Ertwino Episc. Camerac. ann. 1007. apud Colvenerium in Notis ad Baldricum. Neque, opinor, alii fuere Comites qui ratione Comitatuum suorum Ecclesiarum et Episcoporum erant vassalli, de quibus alias.

Comites, Centuriones qui centuriis et turmis militaribus praeerant in exercitu, dicti apud Graecos recentiores. Constantinus Porphyrogenit. lib. 1. de Them. cap. 1: Κόμητας, τοὺς νῦν στρατηγούς. Leo in Tact. cap. 3. § 10: Κόμης δέ ἐστιν ὁ τοῦ ἑνὸς τάγματος, ἤτοι ϐάνδου ἀφηγούμενος, Idem: Οἱ ϰόμητες, ἤγουν οἱ τῶν λεγομένων βάνδων ἄρχοντες. Idem Constantinus in Tactic. pag. 9: Οφείλει ἕϰαστον τάγμα ἴδιον βάνδων ἔχειν ϰαὶ ϰόμητα ἔχειν φρόνιμον ϰαὶ ἀνδρεῖον, δυνάμενον πολεμεῖν μετὰ τῆς ἰδίας χειρός. Labb. Gloss. Verb. Jur.: Κόμης, ὁ μίας ϰοόρτης ἄρχων, ᾧ ϰαὶ έϰατονταρχαὶ ὑποτάττονται.

Comes, Comitus, Italis Comito, Quel che nelle gallee commanda alla ciurma, Gallis Comite, Qui turmis ac copiis militaribus in navigiis praeest. Leges Alfonsinae part. 2. tit. 34. lege 4: Comitres son llamados otra manera, que son cabdellos de mar, so el Almirante, e assi cada uno dellos, ha poder de acabdellar bien los de su navio. Otrosi pueden judgar las contiendas que nascieren entre ellos, etc. Acta Alexandri III. PP.: Comites Galearum cum pecunia quam ferebant, ad vestigia Praesulis accesserunt. Pactum initum inter Michaelem Palaeologum Imperat. CP. et Genuenses ann. 1261. in Probationibus Historiae nostrae Gallobyzant. pag. 12: Comites uniuscujusque Galeae Perpera 6. et dimidium. Infra: Teneantur Admiratus, Comites et Naucleri dictarum Galearum, etc. Eadem notione ϰόμης apud Graecos occurrit non semel. Nicetas in Isaacio lib. 1 cap. 6: Οἱ τοῦ βασιλιϰοῦ στόλου ϰόμητες. Vide Leonem in Naumach. Annam Comm. pag. 336. et alios a Rigaltio et Meursio citatos. Glossar. med. Graec. col. 697. Δεύτερος ϰόμης, apud eamdem Annam pag. 290. qui post Protocomitem erat: πρωταϰόμης vero Amiralio suberat.

Comitus, Eadem notione. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 19: Comiti et Naucleri in magno numero necessarii sunt habendi. Cap. 20: Indiget quaelibet Galearum uno Comito. Hinc emendandus Petrus de Vineis lib. 5. Epist. 78: Comati quarumdam galearum. Legendum enim Comiti galearum, ut in Charta Caroli Regis Sicil. ann. 1274. apud Joan. Lucium lib. 4. de Regno Dalmat. pag. 180. Comitorum meminerunt Ogerius Panis lib 4. Annal. Genuens. ad ann. 1219. Bartholom. Scriba lib. 6. ann. 1247. 1263. etc.

Comites, in Anglia, appellantur Ducum, ut Vicecomites, Comitum filii. Vide Thomam Smith de Republ. Anglor. cap. 17.

Comes AErarii. Comites sacri ac privati aerarii, in leg. un. Cod. Th. Qui a praebit. tiron. et eq. (11, 18.) id est, Comites sacrarum et privatarum largitionum, de quibus infra: qui Comites utriusque AErarii, in leg. 2. C. Th. de Quaestor. (6, 9.) Dicuntur etiam Comites AErarii nude. Comites largitionum per dioeceses, in leg. 28. et 39. eodem Cod. de Appellat. (11, 30.)

Comites Alani, Una e Vexillationibus, quae erant intra Italiam, in Notitia Imper. lib. 2. cap. 27. Erant autem ejusmodi Comites qui sub Magistris militum militabant, diversis cognominibus appellati: alii enim Comites Juniores, alii Seniores, alii Sagittarii, alii aliter dicebantur. Vide Henricum Valesium ad lib. 15. Ammiani.

Comes Annonae, Cui cura incumbebat annonam in urbem transportandi: in Chron. Alexandr. pag. 894: Κόμης τοῦ ὀψαρίου.

Comes Aquarum et Aquaticus, appellatur Robertus Frisius a Galberto in Vita S. Caroli Comitis Flandr. num. 110. quod Citeriorem Frisiam, quam expugnarat sub ann. 1070. Zelandiam, et vicinas regiones, quas aquae undique alluunt, obtineret. Ita Aquaticos Frisones, vocat Baldricus Noviomensis lib. 3. cap. 22. Eigil Fuldensis in Vita S. Sturmii Abbat.: Aquosa Fresonum arva. Versificator hujusce aevi, apud Henricum Rebdorff. ann. 1247. de Frisia: Frisia, sentina mundi, cui munda bovina Est focus, urina laxiva, serumque vina. Vide Jacobum Eyndium lib. 1. Chron. Zeland.

Comites Archiatrorum sacri Palatii, de quibus est titulus in Cod. Theod. (6, 16.) ex Justinianeo. (12, 13.) Ita appellabantur ex Archiatris Palatinis ii quibus Imperatores Comitivae dignitatem, interdum primi ordinis, interdum secundi pro merito concedebant, ut liquet ex lege un. hoc tit. Apud Gothos ea erat istius dignitatis praerogativa, ut illius sententia obortae de re medica quaestiones dirimerentur. Senator lib. 6. Epist. 19. in formula ejusdem dignitatis: Esto arbiter artis egregiae, eorumque distingue conflictus, quos judicare solus solebat affectus. Arcadii ἰατροῦ ϰαὶ ϰόμητος meminit Himerius Sophista pag. 71. Vide Archiatri.

Comes Capellae. Chartam Ludovici Regis Hungariae ann. 1358. in Historia Cortusiorum lib. 11. cap. 12. ita subscribit: Ladislaus Praepositus Calmensis Comes Capellae nostrae. Apud Bohemos Episc. Olomucenses, Comites Capellae regiae inscribuntur: de qua dignitate dissertationem instituit Bohuslaus Balbinus lib. 5. Epitom. Rer. Bohemicar. pag. 346.

Comes Castrensis, Qui castrum a Principe feudi titulo possidet, ut ejus Guardiam, seu Castaldiam gerere debeat, Alemannis Burggravius. Petrus de Andlo lib. 2. de Imperio German. cap. 12.

Comes Castri, in Gestis Innocentii III. PP. pag. 66. Vide Castrensis, post Castrum.

Comites Cataphractarii, Una e decem Vexillationibus Comitatensibus, quae erant sub dispositione V. I. Magistri Militum per Orientem. Notit. Imp. lib. 1. cap. 46.

Comes Civitatis, Qui in civitate judicis munus implet, eique praeest: cujus dignitatis formulam exhibent Senator lib. 6. cap. 22. 23. et Marculfus lib. 1. Form. 8. Sidonius lib. 7. Epist. 2: Summatibus deinceps, et tunc Comiti civitatis non minus opportunis quam frequentibus excubiis agnosci, etc. Gregorius Turon. de Vitis Patrum: Armentarius Comes, qui Lugdunensem urbem his diebus potestate judicaria gubernabat. In Concilio Toletano XIII. subscribit Valdericus Comes civitatis Toletanae.

Comes Civitatis. In Dalmatia et Croatia singulae civitates Praetores extraneos sub titulo Priorum eligebant, quos saeculis labentibus comites passim vocarent. Hi a Regibus confirmabantur, et cum judice, qui ex ejusdem civitatis Nobilibus eligebatur, jus reddebant, cum fas non esset Comitibus solis sine judicibus sententiam ferre, nec ipsorum ullo modo praevaleret opinio. Horum munus ut plurimum annuum erat, in Italia Potestati dicebantur. Vide Jo. Lucium lib. 3. de Regno Dalmat. cap. 12. lib. 4. cap. 5. 9. lib. 6. cap 2.

Comites Clibanarii, Vexillatio Palatina, sic dicta, sub dispositione V. I. Magistri Militum Praesentalis, in Notit. Imp. lib. 1. cap. 31.

Comes Comitum. Hunc titulum habuere Comites Loretelli in Regno Neapolitano sub Normannicis Regibus, qui interdum etiam Palatini Comites Loretelli inscripti leguntur, in variis tabulis laudatis in Notis ad Cinnamum pag. 455. ubi de eorum familia fuse satis egimus. Hanc autem dignitatem in Regno Siculo videntur obtinuisse, qualem apud Francos nostros Comites Campaniae, apud Anglos Comites aliquot Palatini, apud Germanos Comites Palatini Rheni: et apud Reges Italiae Comites Lomelli: quam quidem in Sicilia Comitis Palatini dignitatem habuit etiam, ni fallor, Henricus de Claromonte, qui in Charta anni 1412. apud Ughellum tom. 1. pag. 268. Admiralius Regni Siciliae et Comes Palatinus inscribitur. Vide infra Comes Palatinus, et Ughellum tom 6. pag. 868. 873. tom. 8. pag. 357. 359. 364.

Comites Commerciorum, Quorum munus erat, ne ultra civitates destinatas commercium cum Barbaris esset, neve privati illicitas species emerent, lege secunda Cod. Quae res venire non poss. (4, 40.) et leg. ult. Cod. de Commerc. (4, 63.) At ne illicitae species ad Barbaros transferentur, Curiosorum munus erat, qui per littora et portus ad hoc dispositi erant. Comites Commerciorum, in Imperio Orientali sub dispositione Comitis sacrarum largitionum plures recenset Notitia Imp. lib. 1. cap. 73: Per Orientem et AEgyptum, per Moesiam, Scythiam et Pontum: in Occidente unicum per Illyricum.

Comites Sacri Consistorii vel Consistoriani, Qui sacro Augustorum Consistorio intererant, quorum dignitas magna primum fuit: adeo ut ad eam admissi tantum Praefecti Praetorio, Quaestores, Magistri officiorum, Comites sacrarum largitionum, etc. Postmodum ita appellati etiam Comites ordinis primi, de quibus mox. Τῷ περιϐλέπτῳ ϰόμητι τοῦ θείου συνεδρίου, in Concilio Calchedonensi Actor. 1. Vide Epistol. Anastasii Imp. ad Hormisdam PP. post Epist. 6. ejusdem Pontificis, Gruteri Inscript. pag. 438. 1. 1053. 10. Ambros. lib. 2. Epist. 13. Jacobum Gotofredum ad Codicem Th. dicto tit. (6, 12.) et ad leg. 2. eod. Cod. ad Legem Cornel. de Sicar. pag. 100. (num. 9. ad lib. 9. tit. 14. const. 3.) Salmasium ad Spartianum pag. 47. ubi plura de Consistorianis et Comitibus sacri Consistorii.

Comes Contariorum, seu Praepositus militibus qui Contis utebantur, quae ϰοντάρια Graeci nuperi appellant. Hos ϰονταράτους vocat Leo in Tact. cap. 12. n. 41. Passio S. Basilii Presbyteri n. 15: Καὶ ἐϰέλευσεν ϰόμητα... Κονταρίων δεροτομεῖν αὐτόν.

Comes Cortis, Curtis. Vide Cohortales. Gloss. med. Graec. in Κόρτη.

Comes Cubiculariorum, Dignitas in Palatio Regum Gothicorum Hispaniae, cujus mentio in Concil. Toletano IX. et in Charta Cindesvinti Regis aerae 684. apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 2. Comes Cubiculi, in Concil. Toletano XIII.

Comes Curiae, in Decretis Andreae Hungariae Regis ann. 1222. § 6. qui Comes Curialis, in Charta Colomani Regis Hung. ann. 1111. apud Joan. Lucium lib. 3. de Regno Dalmat. cap. 4. et in Historia Salonitana Thomae Archid. cap. 39. ubi inter Proceres Curiae Hungariae recensetur. Hauserant, ut probabile est, Principes Hungari hanc dignitatem a Regibus Croatiae, in quorum Palatiis praecipuum locum obtinebat, ut constat ex Crescimiri Reg. Diplomate ann. 1067. apud eumdem Lucium lib. 2. cap. 8. in quo subscribit Boleslaus Curialis Comes. Horum forte eadem fuit functio, quae apud Germanos et Gallos Comitis Palatii.

Comes Dispositionum, Qui Dispositionibus Principis praeerat, in Cod. Theod. (6, 26.) et Justin. (12, 19.) tit. de Proximis: Comitibus dispositionum, caeterisque qui in sacris scriniis militant: de qua dignitate copiose egerunt Pancirolus ad Notit. Imp. lib. 1. cap. 97. et Jac. Gotofredus ad d. titul. Cod. Theod. Vide, Dispositio.

Comes Domesticorum, Qui equitibus vel peditibus Praetorianis, ita nuncupatis, de quibus suo loco, praeerat. In Concilio Ephesino part. 1. cap. 35: Candidianus dicitur religiosorum domesticorum Comes, Κόμης τῶν ϰαθοσιωμένων δομεστίϰων. Ita in Concilio Calchedonensi Act. 1. Hac dignitate functi Diocletianus, ut auctor est Zonaras, et Aurelius Victor, Justinianus et Michael Balbus, antequam imperarent. Vide Epist. 37. Hormisdae PP. Hujus mentionem agunt praeterea Inscriptiones apud Grut. 192. 1. 412. 4. et apud AEgid. Gelenium in Sacrario Coloniensi pag. 408. Notitia Imp. lib. 1. cap. 89. lib. 2. cap. 42. 43. Senator qui formulam exhibet lib. 8. Epist. 12. S. Augustinus Ep. 79. Ammianus lib. 14. 20. 26. 27. 31. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 8. 9. Eginharti Annal. ann. 821. Anonymus in Gestis Constantini M. pag. 479.

Comes Domesticus Ordinis Primi, in veteri Inscript. apud Grut. 406. 1.

Comes Domni Apostolici Farulfus ultimus inter proceres imperatori assidentes in judicio ann. 881. recensetur, apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med, aevi col. 931. Vassallum ecclesiae Romanae intelligo.

Comes Domorum, dignitas cujus non semel mentio in Codice Theodosiano, et in Notitia Imperii. Hic autem praeerat possessionibus seu praediis ad Principem spectantibus. Vide Jacobum Gotofredum ad l. 2. Ch. Th. de Palatin. sacr. larg. (6, 30.) et Scholiastem Juliani Antecessor. cap. 82.

Comes et Dux. Testamentum seu Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis aerae 930. apud Ant. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 5. subscribunt Veremundus Princeps, deinde Episcopi aliquot et Abbates, quos subsequuntur alii, singuli cum hoc titulo, Comes et dux, quorum postremus est Meneonus Gavini nunc Comes nunc Dux, postmodum nudi Comites, et alii.

Comes Equorum Regiorum, τῶν βασιλιϰῶν ἲππων Κόμης, apud Pachymer. lib. 1. cap. 11. Vide Comes stabuli.

Comes Excubitorum, Qui excubitoribus Principis praeerat, apud Vigilium PP. Epist. 15. Gregorium M. lib. 1. Epist. 31. lib. 2. Ind. 11. Ep. 62. Joannem Biclariensem ann. 4. Justini, Theophanem pag. 229. in Chronico Alexandr. pag. 879. etc. in sexta Synodo Act. 1. fit mentio Anastasii τοῦ ϰόμητος τοῦ βασιλιϰοῦ ἐξϰουϐίτου. Vide Excubitus et, Excubitores.

Comes Foederatorum, apud Anastasium in Hist. Eccl. pag. 66. qui Theophani, Cedreno pag. 341. et aliis, ϰόμης τῶν φοιδεράτων. Τουρμάρχης τάγματος τῶν φοιδεράτων, Zonarae pag. 104. Ἡγεμὼν τοῦ τῶν φοιδεράτων τάγματος, Scylitzae pag. 487. qui praeterea meminit τάγματος τῶν φοιδεράτων pag. 755; postmodum Ἑταιρειάρχης dictus. De Foederatorum cohorte in Palatio Principis militante dixi ad Annam Comnenam pag. 227. Vide infra in Foederati.

Comes Forensis. Statuta Ecclesiae Lugdun. ann. 1251. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 71: Statutum est, ut omnes Canonici in sua institutione jurent, quod servent Statuta et Consuetudines Ecclesiae, et permutationem Comitis forensis. Ubi Comitem forensem non alium puto, quam Advocatum Ecclesiae Lugdunensis. Advocatos Ecclesiarum Cathedralium Comites appellatos fuisse, paulo superius dictum est.

Perperam de Advocato ecclesiae Lugdunensis haec explicantur: agitur enim de solemni permutatione facta inter Comitem Forensem et capitulum ejusdem ecclesiae, quam refert Menester. in Hist. Lugdun.

Comes Formarum, Qui aquaeductibus publicis instaurandis vel extruendis praefectus erat, in urbe Roma potissimum. Sub dispositione Praefecti urbis recensetur in Notitia Imp. lib. 2. cap. 7. AEdilis formarum, in lapide Neapolitano apud Capacium lib. 1. cap. ult. Curator formarum, Senatori lib. 7. Epist. 6. ubi hujus dignitatis formulam exhibet. Istius Magistratus meminit etiam Gregorius M. lib. 10. Epist. 22. Vide, Eorma.

Comes Franciae. Vide, Comes Palatinus Franciae.

Comes Galeae, Galeae praefectus. Marchisius lib. 5. Annal. Genuensium ad ann. 1220: Qui ipsam et homines ejus a praefato Comite jam dictae galeae... reddere nullatenus voluerunt. Vide supra Comes, Comitus.

Comes Galliae. Vita S. Lupicini Abbat. Jurensis n. 8: Vir quondam illustris Agrippinus sagacitate praedictus singulari, atque ob dignitatem militiae saecularis Comes Galliae a Principe constitutus. In Charta Caroli C. apud Joannem a Bosco in Vienna, Odulfi Comitis Galliarum fit mentio.

Comes Gildoniaci Patrimonii, sub dispositione Comitis rerum privatarum, in Notit. Imp. lib. 2. cap. 41. quod Gildo Comes in Africa possederat, qui cum esset utriusque militiae Magister in eadem provincia, post Theodosii Magni decessum arrepta Tyrannide, a Fratre Mescelzere jussu Honorii profligatus et necatus est, ejusque bona publicata, quae Gildonis patrimonium dicta sunt. Vide Pancirolum.

Comes Hirsutus, apud Anonymum de Fundat. Monasteriorum Germaniae post Chronicum Montis Sereni pag. 277. et in Vita Balduini Lutzemburg. Episcop. Trevir. lib. 3. cap. 5. Idem qui Comes Silvester, de quo infra. Georgius Hirsutus Comes anno 1323. Henricus, Georgius, Conradus, Rupertus Hirsuti Comites, Fridericus Silvestris Kirchpergae, Joannes Silvestris Dunae Comites, apud Browerum lib. 17. Annal. Trevir. pag. 978. 986. 1. Edit. Le Comte pelu, in Chronico Flandriae vernaculo pag. 34. 52. Gloss. Gr. Lat.: Δασύς, hirsutus, pilosus.

Comes Horreorum, in l. un. Cod. de Pist. lib. 11. (16.) Pistrini Principis Curator.

Comites Italiciani et Galliciani, in l. un. Cod. Th. de Consularib. (6, 19.) sunt Comites Largitionalium titulorum, reique tributariae et thesaurorum per Praefecturam Praetorianam Italiae et Galliarum, qui alias Comites dioeceseon, vel Comites largitionum per dioeceses dicuntur.

Comes Largitionum Comitatensium, ὁ τῶν ϰομιτατησίων λαργιτιόνων ϰόμης, in Epistola Petri Alexandrini apud Theodoritum lib. 14. cap. 22. id est, thesaurorum, qui in Comitatu Principis una cum ipso Comite versabantur. Erant enim et alii Imperatorum thesauri, in provinciis scilicet et urbibus singulis, de quibus in l. 3. Cod. Th. de Privileg. eor. qui in sacro palat. milit. (6, 35.) qui Comites largitionum per dioeceses dicuntur in Not. Imp. lib. 1. cap. 73. et in leg. 3. Cod. Fin. regund. (3, 39.) Hinc Largitionales Comitatenses, in leg. 6. Cod. Th. de Divers. offic. (8, 7.) dicuntur Officiales Comitis largitionum Comitatensium.

Comes Sacrarum Largitionum. Magno de Notis Juridicis: scl. cm. Sacrarum largitionum Comes, Qui thesauris sacris ac publicis praeerat et largitionibus Principis, quas ille Magistratibus, militibus et subditis erogabat. Mamertinus in Gratiarum actione: Primum thesaurorum omnium mandata custodia et dispensatio largiendi. AErarii publici curator, eidem Mamertino, sed maxime illius pecuniae quae ex Imperariis thesauris advecta erat, ἐφ᾽ ᾧ τοὺς ἀριστεύοντας ἐν ταῖς μάχαις τὰ προσηϰοντα ϰομίζεσθαι γέρα, ut loquitur Agathias lib. 3. unde et Comes sacrarum remunerationum interdum appellatus. Claudianus in Consul. Manlii Theodori: Hinc sacrae mandantur opes, orbisque tributa. Sed de hac dignitate passim Notitia Imperii, Codex Theod. et Justin. Senator lib. 6. Epist. 7. et alii Scriptores. Vide Largitiones.

Comes Sacrarum interdum nude dictus legitur, ut apud Senatorem lib. 5. Epist. 40. lib. 8. Ep. 16. Acta Conciliabuli Ephesini: Ἰωάννης ϰόμης τῶν σαϰρῶν, ubi perperam vetus Interpres Comitem sacrensem vertit. Alibi: Κόμης τῶν σαϰρῶν λαργιτιόνων appellatur. Ita etiam in leg. 120. Cod. Th. de Decurion. (12, 1.) in Inscript. apud Gruter. 1056. 8. et in Historia S. Clementis I. PP.

Comes Largitionum, nude. Magno de Notis: c. largn. Comes Largitionum. Ita porro saepe etiam appellatur Comes largitionum per dioecesim, id est, specialis, qui titulo Perfectissimi gaudebat, cum Comes sacrarum largitionum inter illustres militaret. Vide Gothofr. ad l. un. Cod. Th. de Consularibus. (6, 19.)

Comites Largitionum per omnes dioeceses, in Notitia Imperii, qui in singulis Praefecturis Palatii, sacras largitiones administrabant, sub dispositione Comitis sacrarum largitionum, cui respondebant. Ejusmodi fuit Comes largitionum per Illyricum, in eadem Notitia, etc.

Comes a Latere. Vide Comes Palatinus.

Comes Legum, seu Professor in Jure. Epitaphium Rebuffi J. C. Magalonae: Orate pro Domino Jacobo Rebuffi legum Comite Monspelii, cujus anima in domino requiescat, qui obiit anno ab Incarnat. Dom. 1428. die 21. mensis Martii.

Comes Liber, ut Fragipani, Ursini, etc. hoc est Zlunii, Blagai, etc. Ita Sambucus in Gloss. ad leges Hungaricas, et Auctor de Statu Hungariae.

Comites Limitum vel Limitanei, Qui limitibus Imperii Romani praeerant, et castris vel castellis in iis extructis. De his copiose egit Pancirolus in Notit. Imper. Orient. cap. 139. Sidonius Carm. 2: .... Comitis sed jure recepto, Danubii ripas, et tractum Limitis ampli Circuit, hortatur, disponit, discutit, armat. Annales Eginharti ann. 826: Ad Baldericum et Gerhostum Comites et Avarici Limitis custodes. Infra: Cum suis Optimatibus et Hispanici Limitis custodibus.

Comes Littoris Saxonici per Britanniam, in Notitia Imp. Occident. cap. 72. cujus munus erat littus per opportuna loca praesidiis ad Barbarorum latrocinia communire. Cum autem Romani e Britannia cessissent, Vortigernus, qui maximae Britanniae parti cum imperio praefuit, Cantio Guorongum praefecit, id est, Proregem: quo nesciente, hanc regionem (ut habent Nennius et Malmesburiensis,) statim Hengisto Saxoni, in gratiam Rowennae ejus filiae, quam misere deperibat, gratis concessit. Hinc primum Saxonum in Britannia regnum constitutum, illis Cantuaria-ric dictum, quod post annos 320. Baldredo ultimo Rege defuncto, in Occiduorum Saxonum potestatem devenit, quibus ad Normannorum usque imperium paruit. Igitur contra hos Saxones Romani limitem Britannicum, qui supererat, servavere, quibus Comitem praefecerunt. Vide Cod. Th. (7, 16.) et Justin. (12, 44.) tit. de Littorum et itinerum custodia, Camdenum m Cantio, Pancirolum in Notit. Occident. cap. 72. Isaacum Pontanum in Disquisit. Hist. etc.

Comes Mansuariorum. Nithardus lib. 3. pag. 372: Mandaverant etiam huc avunculus ejus, necnon et Gislebertus Comes Mansuariorum, etc. Idem forte qui Mansionarius in Regum Francorum aula, de qua dignitate, suo loco: et

Comes Mansionarii, in Annalibus Francor. Metens. ann. 895: Cum in regnum reverteretur, Folconem Episcopum, et Adalongum Comitem sui Mansionarii ad Arnulfum cum exeniis a Carolo missis, venientes in media via offenderunt.

Comites Marcarum, Iidem cum Marchionibus. Comites marcae Hispanicae, apud Eginhartum in Annalib. ann. 822. Aureolus Comes qui in confinio Hispaniae atque Galliae trans Pireneum... residebat, apud eumdem ann. 809. Annales Franc. Bertiniani ann. 799: Wido Comes qui in marca Britanniae praesidebat. Vide sub ann. 821. Hinc ejusmodi marcarum Praefecti promiscue Comites et Marchiones dicuntur.

Comes Marescallus, in Anglia dictus ex Comitibus qui Marescalli dignitate donabatur, cum non nisi Comitibus conferretur. Ita porro potissimum dicti Comites Penbrochiae, quos et Striguliae vocant, quod quasi ex haereditaria successione hac dignitate donati fuerint. Tradit Matth. Paris ann. 1241. Comitem Marescallum, Gilbertum nempe Penbrochiae Comitem, in hastiludio occubuisse. Et ann. 1245: Comes Marescallus Walterus viam universae carnis ingressus est. Adde pag. 432. Extincta vero prima Comitum Penbrochiensium stirpe, aliis Comitibus eadem dignitas collata. Ricardus II. Rex Angliae Thomam de Mowbray Comitem Notinghamiae per Chartam suam dat. 12. Jan. ann. 9. Comitem Marescallum Angliae denuntiavit. Liber feodalis scriptus anno 20. Edw. III: Prior de Massingham tenet in magna Massingham quartam partem feodi Militis de Comite Marescallo. Vide Thomam Walsing. pag. 327.

Comes Maritimi Tractus, in Britannia, apud Ammianum lib. 37. Custodes littorum, in Chron. Normann. tom. 2. Hist. Franc. pag. 524. Chronicon Moisiacense ann. 814: Disposuit et marchas suas undique: nam et praesidia posuit in littore maris, ubi necesse fuit. Vide Annales Franc. Bertin. ann. 820.

Comites Maritimae, Qui ad custodiendam maritimam deputati erant, ut est in Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 5. Hariulfus lib. 2. Chron. Centul. cap. 6: Cui etiam ad augmentum Palatini honoris totius maritimae terrae Ducatus commissus est. Lib. 3. cap. 9: Ejusdem Regis Caroli... dono et prece Comitatum maritimae provinciae suscepit. Adde cap. 10. Vide eumdem in Vita Angilberti cap. 1. § 3. Custodia maritima apud Eginhardum Ep. 22. et in Capitul. Caroli Cal. tit. 13. cap. 2. ap. Attiniac. ann. 854. Annales Francor. Bertiniani ann. 800: Littus Oceani Gallici perlustravit, et in ipso mari, quod piratis infestum erat, classem instituit, praesidia disposuit, Pascha in Centulo apud S. Richarium celebravit. His suberant Vicecomites, qui Maritimae, pariter appellabantur: ut est in veteribus Chartis ii quos hodie Vicomtes de Marennes, in Santonibus dicimus.

Comes Metallorum per Illyricum, sub dispositione Comitis sacrarum largitionum, in Notitia Imperii cap. 73. qui ex auro in metallis invento portionem Principum debitam exigebat, in fluminibus etiam, vel fodinis aurum legentes. Vide leg. 1. C. de Metallar. (11, 7.) et leg. 7. et 8. Cod. Th. eod. tit. (10, 19.)

Comes de Militia, Dux, Tribunus militum, tom. 3. novae Gall. Chr. col. 490: Adalardus filius Henrici Comitis de militia Caroli Magni, etc.

Comes et Magister utriusque Militiae, in veteri Inscriptione.

Comes Notariorum, Dignitas in aula Regum Gothicorum Hispaniae, cujus mentio in Concilio Toletano VIII. IX. et XIII. et in Charta Cindasuinthi Regis aerae 684. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordin. S. Benedicti tom. 2. Praecipuus forte inter Notarios, et idem qui Primicerius Notariorum.

Comes Novellus dictus Bertrandus de Balcio Comes Montiscaveosi et Andriae, Il Conte novello, apud Joann. Villaneum lib. 9. cap. 72. etc. Albertus Argentin. ann. 1345: Socer autem praedicti Humberti, quem uxor ejus clam receperat, Comes Novellus a novitate est dictus.

Comes Numeri, seu cohortis, eidem praefectus. Simeon Metaphrastes in Martyrio S. Georgii n. 2: Καλῶς οὖν ἐϰπονηθεὶς τὰ πολέμια, Κόπης τοῦ Νουμέρου τῶν Ἀνιϰώρων ἐπιφανεῖ προχειρίζεται. Vide Anonymum in Miraculis ejusdem sancti Georgii ex Biblioth. Ambrosiana num. 9.

Comes Obsequii, Qui Obsequio et comitatui Imperatoris praeerat. Epistola 1. Gregorii II. PP. septimae Synodo praefixa: Nezeuxias, qui tum Comes obsequii ejus erat,... in peccato suo interiit. Ubi Interpres Graecus, ϰόμης τῆς πομπῆς ἀυτοῦ. Et Epist. 2: Si quis a te purpuram... abstulerit et regii obsequii ordines: τὰς τάξεις τῶν πομπῶν. Meminit praeterea eadem septima Synodus Petronae Κόμητος τοῦ θεοφυλάϰτου βασιλιϰοῦ ὀψιϰίου. In sexta Synodo, Act. 1. fit mentio Nicetae Κόμητος τοῦ βασιλιϰοῦ ὀψιϰίου, ϰαὶ ὑποστρατηγοῦ Θράϰης. Habetur in Diurno Romano cap. 1. num. 4. formula Epistolae seu superscriptionis ad Comitem Imperialis obsequii et Exarchum: ubi non intelligitur quivis Palatii Comes, ut censuit Editor. Vide, Obsequium.

Comes Officiorum. ὀφφιϰίων Κόμης, in Clementina Epitome de Gestis sancti Petri cap. 164. qui Κόμης τῶν θείων ὀφφιϰίων, in Martyrio sancti Clementis cap. 15. apud eruditissimum et amicissimum Joannem Bapt. Cotelerium: nescio an alius a Magistro officiorum: de qua dignitate suo loco. Lex 2. Cod. Th. de Metallis (10, 19.) inscribitur ad Rufinum Comitem officiorum: sed Jacob. Gotofredus Comitem Orientis scribendum censet.

Comes Ordinis Primi. Cujacius et alii observant Comitum gradus in Palatio primum distinxisse Constantinum M. quod ex Eusebio in Vita ejusdem Constantini lib. 4. cap. 1. colligunt, quod ante Constantinum nulla Comitum ejusmodi mentio occurrat. At longe ante Constantinum Comitivam hanc obtinuisse contendit Henricus Valesius ad Eusebium. In tres autem gradus divisi isti Palatini Comites, quorum primus Comitum ordinis primi dictus est. Magno de Notis: C. O. P. Comites ordinis primi. Porro Comitis ordinis primi praerogativa gaudebant praecipui ex Magistratibus Palatinis, de quibus in Codice Theod. lib. 6. tit. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 20. 21. et in antiquis Inscript. apud Gruterum 347. 8. 406. 1. et apud Sirmondum in Notis ad Sidon. Carm. 9. Horum alii Comites ordinis primi intra Palatium dicebantur, qui scilicet in Palatio militabant, ut in aliis inscript. apud eumdem Gruter. 361. 1. 363. 2. 407. 8. 493. 5. 1094. 6. vel Comites ordinis primi in Consistorio, apud eumdem 438. 1. 465. 8. Ea enim Comitum ordinis primi fuit praerogativa, ut iis Consistorium Principis ingredi fas esset, si vocarentur, ut est apud Senatorem in formula Comitivae primi ordinis, lib. 6. Epist. 12. Vide eumdem lib. 2. Epist. 28. lib. 6. Epist. 13. et Salmasium ad Pollion. pag. 307.

Comitum Ordinis Secundi mentio est in leg. 2. Cod. Th. de Comitibus rei milit. (6, 14.) leg. 27. 18. de Proxim. Com. dispos. (6, 26.) leg. 8. de Agent. in reb. (6, 27.) et apud Gruterum 361. 1. 363. 2. et 438. 1. Ex quibus colligitur Comitivam ordinis secundi gradum fuisse ad Comitivam primi. Vide Senatorem lib. 7. Ep. 26.

Comitum denique Ordinis Tertii mentio est in leg. 127. Cod. Th. de Decur. (12, 1.) leg. 9. et 20. de Suariis, (14, 4.) et leg. 17. de Proxim. Comit. dispos. (6, 26.) Iidem videntur qui Comites minores et inferiores, in quorum numero erant Tribuni, dicuntur in leg. 2. Cod. Th. Ne Comitib. et Tribun. lav. praestentur. (7, 11.) Gloss. Graec. Lat. Κόμης, ἢτοι τριϐοῦνος.

Comes Orientis, sub cujus dispositione erant Orientis provinciae, quas Marcellinus lib. 14. et Notitia Imperii lib. 1. cap. 1. recensent, ut auctor est Zozimus lib. 5. unde hanc dignitatem μείζονα ἀρχὴν vocat Libanius. Magno de Notis: com. or. Comes orientis. Hujus dignitatis non semel meminit idem Ammianus, Notitia Imperii lib. 1. cap. 104. S. Ambrosius Epist. 17. etc.

Comesὀψαρίου, seu obsoniorum, qui eorum curam gerebat, in Chronico Alex. pag. 894. Vide Comes Annonae. Alias ὀψάριον Graecis recentioribus Piscem sonat.

Comes Pagi, id est provinciae, vel civitatis, apud Lupum Ferrariensem Epist. 24. Ratpertum Monachum de Casib. S. Galli cap. 1. et in Capitulis Caroli Mag. lib. 6. cap. 100. 101. in Fragment. Capitular. edit. a Stephano Baluzio cap. 8. etc. Additio 4. Ludovici Imp. ad Capitula Caroli M. cap. 79: Comites autem reddant rationem de eorum pagensibus, etc. Vide Marculfum lib. 1. Form. 8. et Grotig. de Antiquitate Reipublicae Bavaricae pag. xxxi.

Comites Palatini, generatim dicti, Qui in Palatiis Regum militabant, seu qui in eorum erant obsequio, quos vulgo nude Palatinos alii nuncupant. Comites a latere appellantur a Jona in Vita S. Columbani cap. 28: Is Virum Dei summo gaudio excepit, seque curaturum ait, ut ad Theodeberti aulam perveniat, nec opus esse aliis a Regis latere Comitibus. Chronicon Moriniacense lib. 2. pag. 366: In curia Amaurici de Monteforti, post Palatinos Comites in Provincia ista viri excellentissimi. Vide Palatinus. Sed prae caeteris

Comites Palatini appellati, qui in Regum Palatiis Juris auctoritate judicum officio fungebantur, ut est apud Joannem Sarisber. Ep. 263. Illud autem sic describitur ab Hincmaro Opusc. de ordine et offic. Palatii cap. 21: Comitis Palatii inter caetera pene innumerabilia, in hoc maxime sollicitudo erat, ut omnes legales quae alibi ortae propter aequitatis judicium Palatium aggrediebantur, juste ac rationabiliter determinaret, seu perverse judicata ad aequitatis tramitem reduceret, etc. Cognoscebant igitur Comites Palatini de causis omnibus quae nullo medio ad Palatium devolvebantur, quae quidem Palatinae inde appellantur in Capitulis Caroli M. ann. 797. cap. 4. et alibi passim. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 31: Quemadmodum sunt in Palatiis Praeceptores vel Comites Palatii, qui saecularium causas ventilant: ita sunt et illi quos Capellanos Franci appellant, Clericorum causis praelati. Ut porro causas ad Palatium pleno jure cuivis licitum fuerit adducere, satis colligitur ex Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 23. tit. 55. § 20. Lothar. I. 64. Carol. M. 28. Cap. Caroli M. lib. 3. cap. 59. etc. Vide praeterea Capitulare 2. Ludov. Pii ann. 819. cap. 4.

Cognoscebant praeterea de Causis reipublicae, seu publicis, id est, quae Regem spectabant, aut Regiam dignitatem, vel publicam utilitatem, uti pluribus probatum in Dissertat. 14. ad Joinvillam, ubi de Comitibus Palatii fuse satis disseruimus.

Erant denique certae causae, quae ex Principum privilegiis solum Comitem Palatinum spectabant. Charta Pipini Regis Aquitaniae pro Ecclesia S. Juliani Brivatensis ann. 835: Liceat eis qualemcunque sibi sua sponte elegerint advocatum habere, ipsumque advocatum nemo praesumat temerario ausu distringere, vel in tortum mittere: sed nostro coram Comite Palatii Ecclesiam praelibati Martyris videlicet S. Juliani absque alicujus inquietudine vel morarum dilatione liceat inquirere. Capitulare Ludovici Pii Imp. de Monasterio S. Crucis Pictaviensi cap. 3: Ut res Monasterii quas modo habent, non prius ab ullo auferatur, quam aut ante Domnum Pipinum, aut ante Comitem Palatii illius, praefata ratio reddatur.

Sedebant autem Comites Palatini in Palatio cum Assessoribus, quos Scabinos Palatii vocat Chronicon S. Vincentii de Vulturno. Hinc legimus apud Monachum Sangallensem, Comitem Palatii in medio Procerum suorum concionantem. Vita S. Praejecti: Ad Palatium properat, et ut mos est, apud Regis aulam, in loco ubi causae ventilantur, introiit. Vita S. Pharonis cap. 79: Dum leges publice, quae quotidie discutiebantur ipso in palatio, multos constringerent ad saecularia judicia.

Interdum et saepe Reges ipsi Palatinis istis placitis intererant, cum ipso Comite Palatii, ac causas dijudicabant. Cujus moris exempla aliquot in eadem Dissertatione indicavimus, aliudque exstat apud Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 337. quibus addere hoc loco lubet identidem Reges ipsos ac Principes subditis suis jus dixisse. Fortunatus lib. 6. Poem. 4. de Chariberto Rege: Si veniant aliquae variato murmure causae,   Pondera mox legum Regis ab ore fluunt. Quamvis confusas referant certamina voces,   Nodosae litis solvere fila potes, etc. Capitulare 3. Ludovici Pii cap. 3: Sciatis ob hanc causam nos velle per singulas hebdomadas uno die in Palatio nostro ad causas audiendas sedere: ut per hunc aut illum Comitem et providentia Missorum, et obedientia populi manifestius appareat. Adde cap. 14. Capitul. Wormatiense ann. 829. cap. 14. Addit. IV. Capit. cap. 83. al. 115. et Concilium Parisiense VI. lib. 2. cap. 3. etc. Ut porro inter tertiae stirpis Reges sanctus Ludovicus populis sibi subditis ad portam Palatii jura dixerit, fuse ostendimus in Dissert. 2. ad Joinvillam. His autem addam quae in hanc sententiam habentur in secunda Curia Generali Catalaniae sub Jacobo Rege Arag. M. Febr. ann. 1299: Item quod nos et successores nostri in quacumque civitate vel villa terrae nostrae erimus, qualibet hebdomada in Die Veneris teneamus personaliter audientiam gentibus nostris pro tenendo jure ipsorum de eo quod coram nobis exposuerint. Et si in die Veneris non possemus intendere, quod in praedictis intendamus et faciamus die crastina. Adde Foros Aragonenses pag. 15. Edit. 1624.

Neque tantum in Palatio jus dixere Comites Palatini, sed etiam in provinciis. Auctis enim et longius productis Regni ac Imperii finibus, quo subditorum levaretur labor, ac eorum impensis parceretur, mittebantur subinde Comites Palatii, qui supremo jure Justitias, ut tunc loquebantur, facerent, et causas, quas ab iis dirimi ac judicari necesse erat, terminarent. Nullis quippe, ait Theodoricus apud Senatorem lib. 4. Ep. 40. necessitatem longinquitatis imponebant Reges nostri, nisi qui suis hoc commodis expedire cognoscebant. Hinc saepe legimus missos in Italiam Comites Palatinos, ad justitias faciendas. Vide Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 337. Neque tamen iis fas erat Potentiorum causas sine Regia jussione finire, sed tantum pauperum, et minus potentum, ut est in Lege Longob. lib. 2. tit. 45. § 1. Carol. M. 43. in Capitul. 3. ann. 812. cap. 2. et lib. 3. Capitul. cap. 7. Ejusmodi autem Comites Palatini postmodum in singulis majoribus provinciis constituti ab Imperatoribus, qui vice Regia supremo jure causas dirimerent, praesertim apud Alemannos. Speculum Saxonicum l. 3. art. 35: Quaelibet provincia terrae Theutonicae habet suum Palansgravionatum, (i. Comitatum Palatinum) Saxonia, Bavaria, et Franconia.

Comitum Palatinorum in Bajoaria mentio est apud Conradum Uspergens. anni 1102. in Vita et Translatione S. Domitian. Ducis Carinthiae n. 3. in Speculo Saxon. lib. 3. art. 53. § 1. Vide Dissert. ad Joinvill. pag. 231.

Comites Palatini in Saxonia, non semel etiam occurrunt, quorum Genealogiam contexuit Reineccius in Appendice ad Witikindum de quibus etiam copiose liber de Fundatione Monasterii Gozecensis.

Comites Palatini ad Rhenum in Franconia notiores sunt, quam ut de iis dici quidquam debeat. De his inter alios plura Tolnerus in Hist. Palatinat.

Comites Palatini in Lusatia, habentur apud Lambertum Schaffnaburg. ann. 1057.

Comitem Palatinum Ottonem filium in Burgundiae Comitatu instituisse Fridericum I. auctor est Golutus lib. 2. Rerum Sequan. cap. 37. Ita in Anglia hanc dignitatem aliquot Comitibus attributam infra docemus.

Jam vero Comitum Palatinorum summa erat auctoritas, ut qui vice sacra judicarent, et supremo jure. Chronicon Mauriniacense pag. 365. de Theobaldo Comite Campaniae: Qui Comes Palatinus, et infra Franciam secundus a Rege, etc. Charta Caroli M. apud Ughellum tom. 2. Italiae sacrae pag. 187. 188: Hujus nostrae confirmationis pagina concedimus ejusdem Episcopi Misso vel Vicedomino, ut sit noster Missus, et habeat potestatem deliberandi atque adjudicandi tanquam nostri Comes Palatii. Adde pag. 200. 203. et tom. 4. pag. 900. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 522: Quid loquar de Odone Bajocasino Praesule, qui Consul Palatinus erat, et ubique cunctis Angliae habitatoribus formidabilis erat, ac veluti secundus Rex passim jura dabat ? principatum super omnes Comites et regni optimates habuit, et cum thesauris Cantiam possedit, etc. Regalem habere potestatem in omnibus dicuntur, apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 8. § 4. et in veteri Constitutione, quam edidit Goldastus, Comes Palatinus refertur adeo amplam potestatem, jurisdictionem et auctoritatem habere, ut dempta Regia dignitate, nullus omnino justitiariorum ampliorem, sed neque parem habeat. Ex eo etiam forte Comitis Palatini dignitas Monarchia Palatii appellatur. Liber de Fundatione Gozecensis Monasterii ann. 1153. de Dedone Comite Palatino Saxoniae: Unde in expeditione Hungarica per Regem Henricum in anno Incarnationis Domini 1040. facta, quia cunctis virtute militari se praetulit, primus stirpis suae Monarchiam Palatii a Rege promeruit. Mox: Eo defuncto, quia filium legitimum non habuit, Monarchiam Palatii Dominus Fridericus Germanus ejus a Rege suscepit.

Comites Palatinos habuit Francia nostra, ut pluribus docuimus in eadem Dissertat. 14. ad Joinvillam, ab ipsis Regum nostrorum incunabulis, qui in eorum Palatiis, causis publicis praeerant, easque dijudicabant. Idque probavimus potissimum ex eorum serie, quam hoc loco iterum describi haud gravate, ni fallor, feret eruditus lector, cum rem praesertim haud adeo tritam Scriptorum auctoritate firmari intersit. Hacce itaque dignitate insigniti occurrunt Gucilio, sub Sigiberto Rege Austrasiae, apud Gregor. Turon. lib. 5. cap. 19. Trudulfus et Romulfus, sub Childeberto, apud eundem lib. 9. cap. 12. 30. Tacilo, sub Dagoberto I. in Gest. Dagob. Regis cap. 37. S. Wandregisilus, sub eodem Dagob. Comes Palatii, in Vita MS. S. Godonis Monachi, Comes Palatinus indigitatur in illius Vita, in Chronico Malleacensi et apud Molanum, ut et Badefridus, pater sanctae Austrebertae, in Vita ejusdem Sanctae cap. 1. num. 4. Aigulfus, sub Clodoveo II. in ejusdem Regis Diplomate pro Monasterio Sandionysiano. Berthorius, sub eodem Clodoveo, in Chron. Fredeg. cap. 90. Rigobertus S. Bertae parens, in Vita ejusdem Sanctae. Andobaldus, sub Chlotario III. in Tabulis Mon. S. Benigni. Marso, sub Clodoveo III. in Placito quod habetur tom. 2. saeculi 3. SS. Ord. S. Bened. pag. 617. Warno, sub eodem Clodoveo et Chilperico ibid. pag. 618. 622. Andramnus sub eodem Clodoveo, ibid. pag. 619. Chrodebertus, sub Theodorico II. in Vita S. Leodegarii cap. 14. qui idem videtur qui Chunrodebaldus nominatur apud Doubletum et Miramontium. Denique Temulfus, sub Childeberto II. apud Gregor. Turon. lib. 4. de Mirac. Sancti Martini cap. 6. Alios praeterea Comites Palatii Francici sub prima Regum stirpe memorant veteres chartae, apud eruditum Mabillonium in libris de Re Diplomatica, Dructoaldum scilicet sub Theoderico, pag. 470. Hociobertum, Ghislemarum, Berthoaldum, Sigofridum Beronem et Grimberchtum sub Childeberto, pag. 478. 480. 482. 483. Waningum sub Chlodoveo Jun. pag. 378. Ansoaldum, Arnonem, Marsonem, et Audramnum sub Chlodoveo III. pag. 117. ubi etiam probat adversus Conringium duos pluresve sub prima et secunda Francica stirpe nonnumquam fuisse Comites Palatii.

Sub secunda Regum stirpe recensentur hocce titulo donati complures, atque in iis Wicbertus, sub Pipino, apud Doubletum pag. 693. Anselmus, qui subscribit testamentum Fulradi Abbat. S. Dionysii ann. 778. Voradus seu Vordinus, et Treautus, sub Carolo Mag. apud Eginhardum. Ragonfredus sub Ludovico Pio ann. 817. in ejusdem Charta apud Stephan. Baluzium in Appendice ad Capitul. n. 34. nescio an idem qui Reginerus dicitur in Vita ejusdem Imp. eodem ann. 817. qui etiam Ragenarius vocatur in Vita Aldrici Episc. Cenom. cum quo eandem dignitatem obtinebat Fulco, ut est in pag. 125. 130. 172. Bernardus, sub eodem Ludovico, in veteri Charta, ann. 819. Ranulfus sub eod. Imp. in eadem Vita Aldrici pag. 171. Adhalardus, sub eodem Principe, apud Eginhardum ann. 822. 823. 824. cui successere sub eodem Imp. Bertricus, de quo idem Scriptor, Morhardus, cujus meminit Theganus cap. 45. Gebuinus et Ruodbertus, apud eundem Eginhard. Epist. 9. Ansfridus, sub Lothario, in Notit. Eccl. Belg. cap. 32. Hucboldus, sub Lothario et Ludovico, apud Ughell. tom. 3. pag. 35. 43. Heribaldus Ludovico II. imperante in optimae notae Chartario Casauriensi MS. Rudolfus, sub Ludovico IV. in Annal. Franc. Fuld. ann. 857. Adhalardus, sub Carolo Calvo, in Capitul. Caroli C. tit. 43. ap. Carisiacum ann. 877. Bodradus, ibidem. Hilmeradus, in Chron. Fontanell. apud Catellum in Hist. Occitan. pag. 559. et Steph. Baluzium in Append. ad Capit. n. 59. Boso, apud Camusat. in Antiq. Trecens. pag. 85. et in Tabul. Dervensi Fulco, apud Flodoard. lib. 3. Hist. Rem. cap. 26. eamdem dignitatem obtinuere sub eodem Carolo: qui quidem Fulco in Tabulario sancti Dionysii dicitur obiisse istud munus Kl. April. anno 22. regni Caroli: fuit postmodum Archiepiscopus Rotomagensis: Elduinus, sub Odone, Guido, sub Carolo Simplice, in Tabulario Aremarensi, Robertus, sub Rodulfo, in Chron. S. Benigni pag. 426. Ragenarius, sub Ludovico IV. in Pancharta nigra S. Martini Turon. denique Heribertus III. Viromandensis et Trecensis Comes, sub Lothario, apud Camusatum pag. 86.

Habuere etiam tertiae stirpis Reges Francici suos Comites Palatinos. Nam

Hugo Bellovacensis, hac dignitate donatus legitur sub Roberto apud Glabrum Rodulf. lib. 3. cap. 2. quam etiam sibi asseruere Comites Tolosani aliquot, atque in iis Poncius, Willelmus, et Raymundus Sanctegidianus, ut ex eorum Diplomatibus et monetis probavimus. Sed hanc praesertim retinuere, ab Heriberto, ut probabile est sibi delatam, et jure quodam haereditario devolutam, caeteri Comites Campaniae et Blesenses. Nam in Charta Rodulphi Regis Franc. ann. 924. in Probat. Hist. Blesensis idem Rex Theobaldum inclytum Comitem Palatii vocat, in Tabulis Abbatum Vallis Secretae, Odo Francorum Comes, apud Sammarthanos in Gallia Christ. Idem in Charta fundationis Ecclesiae S. Martini Sparnacensis ann. 1032. Odo Comes Palatinus Francorum Regis, tom. 13. Spicileg. Acheriani pag. 282. Theobaldus III. in Charta originali ex Tabulario Ecclesiae Carnotensis ann. 1083. sic inscribitur: Ego Tetbaldus Palacii Comes, etc. Theobaldus IV. Stephani Comitis filius in Diplomate ann. 1147. Gloriosus Francorum regni Comes Palatinus, et Henricus I. in Necrologio S. Martini Trecensis, ut prodit Camusatus, Comes Palatinus Galliae inscribuntur. Idem Theobaldus IV. in Chronico Mauriniacensi lib. 2. Comes Palatinus, et intra Franciam secundus a Rege indigitatur. Interdum suppresso et omisso Palatini vocabulo, Comites, se Franciae, aut Francorum dixerunt. Ita Heribertus Viromandensis et Trecensis Comes, quem Lotharius Rex Comitem Palatii sui appellat in Charta quae est in Tabulario Dervensis Monast. in alia ann. 27. ejusdem Regis in eodem Tabulario Francorum Comes inclytus, et in Tabulis ann. 969. ab eodem Camusato descriptis, Gloriosus Francorum Comes vocatur. Eudo apud Wipponem in Vita Conradi Salici ann. 1036. Odo de Francia, apud Wibertum in Vita Leonis IX. PP. cap. 14. Vicinae Commarchiae Francorum Comes in Tabulario Aganonis Carnot. Comes Palatii denique in Diplomate pro Abbatia S. Germani Paris. Comes quarumdam provinciarum Galliae scilicet et Franciae inscribitur. Theobaldus III. Campaniae et Stephanus Meldensium Comites, fratres, Gratia Dei Francorum Comites sese appellant in Tabulario Ecclesiae Ambianensis. Idem Theobaldus Comes Palatii, in Charta Henrici Reg. in Tabul. Carnot. Comes Blesensis, et Regni Francorum Procurator, apud Rogerum Hovedenum pag. 524. et in Charta ann. 1076. apud virum doctissimum Joan. Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 761. Comes Franciae Palatinus, in Diplomate quod habetur tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 449. et in Tabulario Burguliensi fol. 37. Francorum Comes, et Comes Franciae vocatur, quo postremo titulo donatur Stephanus Comes Blesensis et Carnotensis, cui tanquam primogenito Palatina dignitas competebat, apud Hugonem Flaviniac. in Chron. ann. 1095. Notkerum in Translat. S. Basoli pag. 155. et apud Annam Comnenam lib. 11. Alexiad. pag. 324. cui Κόμης Φραγϰίας dicitur. Denique Henricus Comes Campaniae in Charta data in Hierusalem ann. 1179. pro Ecclesia Ebronensi, Franciae Comes Palatinus pariter indigitatur. Legitur illa in Adversariis Duchesnianis. Observandum etiam ex Meiero ann. 863. Comites Flandriae interdum sese Comites Francorum et Franciae inscripsisse. Comitis Palatini titulum Balduino Comiti tribuit Willelmus Brito in Philip.: ..... Et Balduinus honoris Jure Palatini clarus, pravisque superbus.

Et in Miraculis S. Agili lib. 1. cap. 17. apud eruditum Mabillonium, eadem Palatini Comitis dignitas Comiti Flandriae adscribitur. Sed vereor ne his locis Comites Palatini appellentur, quod Pares Franciae fuerint, quemadmodum Matthaeus Paris ann. 1249. ait Episcopum Noviomensem fuisse Comitem Palatinum, et unum de duodecim Paribus Franciae; vel certe quivis Comites Regum vassalli. Chronic. MS. S. Stephani Lemovic.: Ann. 1137. 5. Id. April... obiit Willelmus Palatinus Comes Pictaviensis ultimus Dux Aquitanorum. Habetur in Tabulario S. Florentii veteris Andegavens. Charta Gaufridi Comitis Andegav. ann. 1062. cujus initium ita concipitur: In nomine Domini, notum facere volumus. Ego Gaufridus ipsius gratia non pauci populi sui Princeps, et Francorum Regis Comes, etc. In Appendice Glossar. med. Graec. haec ut ex Tabulario S. Florentii Salmuriensis scripta sunt, ibique notatum Gaufridum esse Martellum Andegavensem comitem.

Chartul. Guill. abbat. S. Germ. Prat. fol. 203. r°. col. 2.: Ego Odo Comes quarumdam provinciarum Galliae scilicet et Franciae, etc. Quem titulum jure quodam haereditario sibi assumsere Comites Campaniae et Blesenses, ut passim legere est. Charta ann. 1242. in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris.: Nos Thiebaus par la grace de Dieu rois de Navarre, de Champaigne et de Brie Cuens Palais. Alibi: Cuens Palazins.

Comites Palatinos habuere pariter Reges Aquitaniae ex Familia Francica, ut colligitur ex Capitulari Ludovici Pii pro Monasterio S. Crucis Pictavensis cap. 3. ut et Burgundiae Reges. Habetur enim in Tabulario Cluniacensi Charta Chunradi Regis ann. 6. ubi praesens fuisse dicitur Odolricus Comes Palatii.

Comes Palatinus Burgundiae, Otho comes Attrebatensis et Mathildis ejus uxor comitissa Attrebatensis et Burgundiae Palatina inscribuntur, in Lit. ann. 1293.

Comites Palatini in Anglia quatuor recensentur a Cowello lib. 2. tit. 2. § 7. Lancastrensis, Dunelmensis, Cestrensis, et Eliensis. Primus autem hanc dignitatem obtinuit Cestrensis, quam Willelmus Nothus Hugoni ex sorore nepoti concessit. Comitatum enim Cestriae ei dedit adeo liberum ad gladium suum, sicut ipse Rex totam tenebat Angliam ad coronam suam. Quibus verbis dignitas Palatinatus innuitur, cujus auctoritas Regiae aequiparatur, ut supra annotavimus. Cestrensis Palatini Comitis meminit praeterea Matthaeus Paris ann. 1236. ubi illius insignem adeo fuisse dignitatem scribit, ut Regem, si oberret, de jure potestatem habeat cohibendi. Vide Matth. Westmonast. pag. 394. 2. Edit. et Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 187. Eamdem postmodum dignitatem Lancastrensi Comitatui adjunxit Edwardus III. Vide Sarisber. in Policratico lib. 6. cap. 16. et Willelmum Stanfford. lib. 2. de Placitis Coronae cap. 27. Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 666. Odonem Bajocensem Episcopum, Guillelmi Nothi fratrem uterinum, Palatinum Cantiae Consulem fuisse ait. Praeterea in Statuto ann. 33. Henrici VIII. cap. 10. mentio occurrit Comitatus Palatini de Hexham, qui sub eo saeculo ad Archiepiscopum Eboracensem pertinebat. Sed labente jam prius re Ecclesiae, inquit Spelmannus, Palatinatuum jurisdictio insigniter diminuta est ann. 27. Henrici VIII. cap. 24. eorumque jurisdictio sub nomine Regis constituta. Comitatus vero de Hexham Statuto ann. 14. Elizab. cap. 15. omni Palatinatus privilegio exutus est, et in portionem Comitatus Northumbriae redactus. Palatinatus etiam dignitatem habuere Episcopi Dunelmensis et Eliensis. De Dunelmensi Palatinatu vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 47. et Guil. Prynneum in Libertatib. Ecclesiae Anglic. tom. 3. pag. 562. 563.

Comes Palatinus Loretelli. Vide supra Comes Comitum.

Comes Palatinus, in Sicilia. Vide ut supra.

Comitum Palatii in Italica seriem quamcumque profert Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 355. quem consule.

Comes Palatii Ticinensis. Hujus mentio fit apud Joann. VIII. PP. Epist. 140. et Petrum Diaconum lib. 4. Chron. Casin. cap. 18. cujus haec sunt: Quae Berta filia Compalatii Ticinensis obtulit B. Benedicto. Quae vox Compalatii, eadem est ac Conspalatii, de qua suo loco, id est, Comitis Palatii Ticinensis, seu Regiae Regum Longobardorum, atque etiam Italiae; qua quidem dignitate functi videntur Comites Palatini Lumelli, quod est castrum in districtu Papiensi, ut observatum a nobis in Dissert. 14. ad Joinvillam. Papias: Lomellum, castrum maximum in Liguria. Laumellum vocat Ammianus lib. 15. Itiner. Anton. Tabula Peutingeri, etc. Manfredus Comitivam Palatii in Italia sub Widone Imper. ann. 892. obtinebat, ut ex Diplomate colligitur, quod habetur apud Ughellum tom. 2. pag. 120. Horum Comitum stirpem arcessit vetus Chronicon laudatum ab eodem Ughello tom. 5. pag. 1555. a Cadoto Comite de Lomello, qui uxorem duxerat Alaxiam filiam Pipini Regis, sororem Caroli Magni; sed haec admodum incerta sunt. Memoratur Sigefridus sacri Palatii Comes, in Chartis aliquot Ludovici Imp. ann. 901. et Berengarii Regis ann. 903. in Hist. Pergamensi tom. 3. pag. 404. 406. 409. Vide Chronicon Novalicense pag. 639. et Ughellum tom. 4. pag. 602. 604. tom. 5. pag. 1575.

Comes Palatinus in Tuscia. Vide Ughellum tom. 3. Ital. sacr. pag. 818. 821. 824.

Comites Palatii habuere etiam Beneventani in Italia Principes, ut colligitur ex Diplomate Pandolphi et Landulphi Principum quod exstat in Chronico S. Sophiae Benevent. pag. 661.

Comitem Palatii nescio quem Hamedeum Adalberonis I. Episcopi Metensis Diplomatibus anni 942. subscripsisse inter Comites alios ac proceres, observo apud Meurrissium pag. 307. et 309. qui quidem in Lotharingia hac dignitate donatus fortean fuit ab Ottone Imp. postquam hanc subjugavit, uti narrat Hermannus Contractus ad ann. 939.

Comites Palatii habuere denique Gothici Hispaniae Reges, quos inter in Ranimiro I. Rege aera 880. recenset Sebastianus Salmaticensis Episcop. vetus Scriptor, Nepotianum, Aldretum, et Piniolum, qui subinde in ipsum Regem insurgentes Regiam dignitatem usurpare annixi sunt: unde magnam ejusmodi Comitum in Hispania auctoritatem fuisse, licet conjicere.

Comites Palatii Lateranensis, qui olim fuerint, quaeve eorum dignitas et praerogativa, docemur ex Formula concessionis istius dignitatis Castrucio Duci Lucano ab Imp. Ludovico IV. factae ann. 1328. quam