Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMEMORATIO

COMMEMORATIO, Hanc vocem usurpant Latini Patres pro ea recitatione nominum eorum quos Fideles vocant, quae fiebat in sacris Missae Liturgiis. Avitus Viennensis Epist. 4: Quos si absque capitalibus culpis, in usu conjugalis copulae dies suprema recipiat, nec damnatione dignos putamus, nec a sacrificio Commemorationis excludimus. Adde Epistolam 11. sub finem. Graeci μνημόσυνον vocant.