Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMEMORATIO

COMMEMORATIO,² Anniversarium, seu officium pro defuncto celebratum. Testamentum Bertichramni apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 117: Quidquid exinde in tributum aut in suffragium annis singulis poterit obvenire, medietas ex hoc quando fuerit mea Commemoratio, aut in vestimentum aut in aurum erogetur. Testamentum Bernardi Domini de Turre apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 498: Item lego omnibus Sacerdotibus qui intererunt primae Commemorationi, quae fiet post mortem meam pro anima mea, cuilibet tres solidos et unum denarium.

Commemoratio Animarum. Vide in voce, Anima.

Commemorationes Defunctorum, in Concilio Bracarensi can. 39. Vide, Dyptichum.