Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMENDO

COMMENDO,² (COMMENDARE) Rem mutuo dare, apud alium deponere, Gloss. Lat. Graec.: Commendavit, παραϰατέθετο. Gregorius Turon. lib. 7. Hist. cap. 22: Quod vero Commendatum habuit, publicatum est. Capitula Caroli Calvi tit. 32. cap. 5. ap. Tusiacum. ann. 865.: Si ad casam Dei aliquid Commendatum habent, ipse Episcopus, vel rector Ecclesiae, ubi Commendatae sunt, aut illis praesentaliter in praesentia Missorum nostrorum reddant qui eas Commendaverunt, etc. Litterae Ludovici Jun. Regis Franc. ann. 1145. quibus pravae consuetudines urbis Bituric. abrogantur: Statutum vero a patre nostro est, ut quicumque ad urbem venerint et ibi stare vel res suas Commendare voluerint, ipsi cum rebus suis in eundo et redeundo sint securi, et si eorum dominium vel castrum unde venerint, cum regia Majestate male fuerint, nihil eis nocebit. Eadem repetit Ludovicus VIII. in earum Litterarum confirmatione ann. 1224. Adde Legem Alaman. tit. 5. § 1. Bajwar. tit. 14. cap. 4. Longobard. lib. 2. tit. 27. Liutpr. 131. (6, 78.) etc.

Commandare, Eadem significatione. Literae Caroli primogeniti Johannis Franc. Regis ann. 1357. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 204. num. 6: Si quis habitantium in dicta Villa moriatur sine testamento, nec habeat liberos, nec appareant alii heredes, qui sibi debeant succedere, Baillivus dicti Domini nostri et Consules dicte Ville bona deffuncti, descripta tamen Commandabunt duobus probonis (probis) hominibus dicte Ville ad custodiendum fideliter per annum et diem; et si infra eumdem terminum appareat heres, qui sibi debeat succedere, omnia bona debent integraliter sibi reddi, alioquin bona mobilia dicto Domino tradantur et etiam immobilia, etc.

Gall. Consigner. Charta Balduini comit. Fland. ann. 1116. inter Libert. monast. Elnon.: Vadium etiam, si pro qualibet forisfactura acceperit ab aliquo, non alibi quam infra curtim S. Amandi Commendabit.