Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMENDO

COMMENDO,⁵ (COMMENDARE) nude, Pro aliquo preces fundere. Vide Commendationes.

Commendare Antiphonam dicitur Cantor, cum prima illius verba praecinit alteri, qui eam canere incipiat. Ordo Canonicorum S. Laudi Rotomag. xiii. saec.: Hanc antiphonam Genuit puerpera, et tres sequentes Cantores hebdomadarii Commendant, et omnes sine pneumate finiuntur. Vetus Consuetudinarium Monasterii S. Marcellini Cantagilensis: Cantor qui regit chorum Commendat antiphonam de Magnificat ad Sacristam quam debet dicere. Occurrit semel et iterum in Regula Toribii Archiep. Limae tom. 4. Concil. Hispan. pag. 668. col. 1. pag. 669. col. 1. et 2.

Commendare Ecclesiam dicuntur Patroni Laici Ecclesiarum, qui Presbyteros ut in iis munia Ecclesiastica obeant, Episcopis offerunt, in Concilio Salegunstadiensi ann. 1022. can. 13. Vide Concilium Bituricense ann. 1031. cap. 22.

Commendare per Ceram et Setam. Vide in, Cera.