Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMODUM

COMMODUM, Stipendium, salarium. Gloss. Lat. Gr.: Commoda, λυσιτελῆ, χρήματα. Suidas: Κόμοδα, δόσις ἐπί τοῦ σιτισμοῦ παρεχομένη. Perperam editum σεισμοῦ, quod non advertit Meursius. S. Augustinus, seu quivis alius, homil. 19. de Verbis Domini: Fraudes suas ac rapinas Commodum vocant, cum ipsa praeda inferatur in commodum. Joannes VIII. PP. Epist. ad Rostagnum Archiep. Arelatensem: Quibusdam narrantibus agnovi quod in Galliarum... partibus, nullus ad sacrum ordinem sine Commodi datione perveniat. Vide Vitruvium in Praefat. lib. 1. Senatorem lib. 4. Epist. 27. lib. 5. Epist. 5. lib. 7. Epist. 15. lib. 9. Epist. 14. lib. 11. Epist. 8. Privilegium Emmonis Episcopi Senonensis in saeculo 3. SS. Ord. S. Benedicti tom. 2. pag. 614. et quae observarunt Salmasius de Usuris pag. 96, Savaro ad Sidon. lib. 6. Epist. 9. Cujacius, Carolus Labbeus, Jacobus Gotofredus, et alii. Hinc

Commodum, pro quavis pensitatione vel etiam exactione usurpat Gregorius M. lib. 1. Epist. 42. 59. ut et Diurnus Romanus cap. 4. tit. 2. Interdum sumitur pro pecunia quae pro mulcta exsolvitur. Auctor Queroli sub finem: In luxu autem et ossibus loco motis, usque ad deuncem solidi injuriarum Commodum placuit extendi. Censum sive Commodum aliquod imponere, in Conventu Pistensi ann. 864. tom. 2. Spicilegii Acheriani.

Commodum Facere. Vide Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 79.