Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMODUM

COMMODUM,² Comodium, Cubiculum, hospitium. Isidorus in Glossis: Comodia, hostiaria. Perperam in Excerptis Pithoeanis Comedia: est enim hoc loco Commodium, hospitium, quod per Ostiarium expressit Historia Australis ann. 1298: Et venerunt cum tanta multitudine Ungarorum et Comanorum, quod vix poterant invenire hospitia in civitate, imo circumquaque extra partes civitatis receperunt se cum equis suis, in cubiculis, et stabulis, et cameris, in stupis, de suis Comodiis hominibus ejectis. Buschius in Chronico Windesem. lib. 2. cap. 45: Missam in portatili in Commodo ubi decubuit coram ipso celebravi. Lib. 2. cap. 57: Cum Prior in civitates, oppida, loca, domus, et Commoda hospitum suorum divertere contigisset. Et cap. 5: Commodo satis pulchro inclusus. Ex his emendandus Anonymus in modo examinandi Valdenses: Quotiens audivisti praedicationes eorum ? ubi primam ? in quot domibus istius loci ? in quo Coramodo istius domus ? Legendum enim Commodo.