Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNE

COMMUNE,² Communia, Communio, Communitas, Incolarum urbis aut oppidi universitas, domino, vel rege concedente, sacramento invicem, certisque legibus astricta. Varie autem hanc appellationem efferunt Scriptores:

Commune enim appellatur, apud Ciceron. in Verrina 4. Innoc. III. PP. lib. 13. Ep. 95. et Rodericum Tolet. lib. 8. de Reb. Hist. cap. 9. Ita ϰοινόν, et Commune usurpant l. 37. D. de Judiciis (5, 1.) l. 5. D. ad Leg. Jul. de Vi publ. (48, 6.) l. 6. § 2. D. de Excusat. tutor. (27, 1.) l. 25. D. de Appellat. (49, 1.) l. 16. Cod. Th. de Legat. (12, 12.) Inscriptiones veteres, Symmachus, et alii: ϰουμούνιον apud Pachym. lib. 12. cap. 28.

Communia, in Gestis Lud. VII. Fr. Reg. cap. 3. apud Matth. Paris, Rigord. Willelmum Briton. lib. 2. 3. Philipp. Sugerium Epist. 83. Radulfum de Diceto, et alios passim.

Communio, apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 7. Will. Malmesb. lib. 2. Hist. Novellae pag. 189. in Charta Baldrici Noviom. Episcop. apud Vassorium pag. 805. etc. Nicolaum de Braia in Ludovico VIII. pag. 315. in Vita B. Caroli Boni tom. 1. SS. Martii pag. 191. et in Charta Balduini Comitis Hannoniae ann. 1169. apud Miraeum tom. 2. pag. 829.

Communitas, in Gestis Ludov. VII. cap. 1. et apud Ordericum Vital. lib. 11. necnon in juramento Ordinum regni Daniae apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 316. et in Ottoboni Scribae Annalibus Genuensibus ad ann. 1188.

Communa, non semel apud Radulfum de Diceto, et Rogerum Hoved.

Communantia, in Bulla Honorii III. apud Ughellum tom. 1. pag. 821. et in Regiminibus Paduae apud Muratorium tom. 8. col. 385. E.

Primus vero ejusmodi Communias in Francia Ludov. VII. Rex multiplicavit et auxit. Nam cum regnante Philippo parente regalis potentiae vigor elanguisset, invaluissetque in omnibus ferme provinciis Procerum tyrannis, qui in Regem perinde ac subditos desaeviebant, Ludovicus in primis ad comprimendam ejusmodi tyrannidem praedonum et seditiosorum, auxilium totam per Galliam deposcere coactus est Episcoporum. Tunc ergo Communitas in Francia popularis instituta est a Praesulibus, ut Presbyteri comitarentur Regi ad obsidionem vel pugnam, cum vexillis et parochianis omnibus. Verba sunt Orderici Vitalis lib. 11. pag. 836.

Hinc crebro legimus in proeliis adfuisse et dimicasse urbium Communias, quibus praevii erant ipsi Presbyteri seu Curiones cum vexillis Ecclesiae, quod testatur rursum Ordericus lib. 12. pag. 855. et 856: Episcopi et Comites aliaeque potestates regni tui ad te conveniant, et Presbyteri cum omnibus parochianis suis tecum quo jusseris eant, etc. His adjungenda sunt quae habet Sugerius in Vita Ludovici VI. cap. 8: Cum Communitates patriae parochiarum adessent, cujusdam casu Presbyteri suscitavit fortitudinis Roberto spiritum, cui contra opinionem humanum datum est possibile, quod armato Comiti et suis contingebat impossibile, etc. Charta Communiae Crespiacensis ann. 1223: Et ipsi nobis debent exercitus et equitationes, sicut aliae Communiae nostrae.

Ita quae in Oppidis Regi ipsi obnoxiis duntaxat erant Communiae, postmodum, Regibus concedentibus, in aliis, quae Episcoporum erant, inductae sunt. Sed ipse Ludovicus VII. novas statuit in iis quae sui juris erant, quibus leges dixit. Nam pleraque ex iis quae supersunt Communiarum instrumenta et diplomata ejusd. Ludovici sunt, firmata deinceps a Ludovico VIII. Philippo Aug. et aliis Regibus. Sed et regii vassalli in suis oppidis Communias pariter statuerunt, quibus statuendis eo magis assensum praebuere Reges nostri, quod in bellis opem ab iis exposcere licebat: unde Ludovicus VIII. in Hist. Episc. Autissiod. cap. 57. reputabat civitates omnes suas esse, in quibus Communiae essent: nec injuria, cum eo ipso deinceps oppidorum incolae quodammodo a dominorum dominio absoluti, Regi ipsi directe parerent. Quod prodit auctor Hist. Lodovici VII. pag. 418. ubi tradit Vezeliacenses Communiam inter se facientes, communiter conjurasse, quod Ecclesiae dominio ulterius non subjacerent. Eadem habet Aimoinus lib. 5. Hist. cap. 65. Guibertus vero lib. 3. de Vita sua cap. 10: Inter Missas sermonem habuit de execrabilibus Communiis illis, in quibus contra jus et fas violenter servi a dominorum jure se subtrahunt. Idem vero Scriptor Regia potissimum auctoritate erectas ejusmodi Communias innuit cap. 14: Post funestum excidii Laudunensis eventum, Ambiani Rege illecto pecuniis fecere Communiam, cui Episcopus nulla vi exactus debuisset praestare favorem, praesertim cum et eum nemo urgeret, et infaustorum civium confligium non lateret. Acta Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. cap. 39. pag. 315: Facta itaque conspiratione, quam Communionem vocabant, sese omnes pariter sacramentis adstringunt, etc.

Assensum vero Reges ejusmodi a vassallis Communiarum institutionibus factis praebuisse docet Charta Baldrici Episcopi Noviomensis descripta a Vassorio pag. 805. Non semper tamen, ut ex Chartulario Communiae Meldensis ann. 1344. de Comite Campaniae probat D. Brussel tom. 1. de Usu feudorum pag. 187. Sed ut plurimum in vassallorum civitatibus et oppidis supremo jure, et inconsultis vassallis Communias Reges instituebant, auferebantque, si peccassent incolae, ut Laudunensibus, post caesum Galdricum Episcopum, Ludovicus VI. apud Sugerium in illius Vita pag. 306. et Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 7.

Ad id denique instituebantur Communiae, ut et dominorum suorum, et sua propria jura subditi tuerentur. In Charta ann. 1204. Alienor Regina Angliae et Ducissa Aquitaniae, dicitur concessisse Universis hominibus de Pictavia et eorum liberis in perpetuum Communiam juratam apud Pictavum, ut tam ipsius jura, quam sua propria melius defendere possint, et magis integre custodire.

Inter Communiae vero jura praecipua recensentur Scabinatus, Collegium, Majoratus, Sigillum, Campana, Berfredus, et jurisdictio, in Aresto ann. 1322. De sigillo haec habentur in Charta S. Ludovici Regis ann. 1235. pro Episcopo Remensi: Dicebat etiam quod (cives Remenses) non debebant habere sigillum, cum non habeant Communiam.

In Chartis Communiarum describebantur praeterea leges, quibus delinquentes incolae subdebantur, et pensitationes, quas praestare dominis vel Regi debebant. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 7: Communio autem novum ac pessimum nomen sic se habet, ut capite censi omnes solitum servitutis debitum dominis semel in anno solvant, et si quid contra deliquerint, pensione legali emendent; caeterae censuum exactiones, quae servis infligi solent, omnimodis vacent. Unde percipimus cur ejusmodi Communiarum institutiones in plerisque oppidis Libertatum nomine donentur: quia videlicet incolae ex iis ab omni jugo servitutis eximuntur, et sibi invicem confoederati et juramento adstricti jura sua tuentur. Hinc Communiae juratae dictae, et oppidorum incolae jurati appellati. Vide Zonaram lib. 6. Annalium n. 15.

Communiarum a Regibus nostris concessarum non pauca prostant instrumenta, praesertim in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano, et in aliis veteribus Codicibus, quae ipsi perlegimus: sed multo plura a variis Principibus seu Regni Proceribus regiisque vassallis, eorum subditis indulta prostant in Tabulariis ac Regestis Regii Chartophylacii et Monasteriorum, quae fere semper Libertatum titulo donantur. Horum diplomata, praesertim quae Communiae titulum praeferunt, indicasse haud inutile fortasse fuerit: aliorum qui Libertatum aut Franchisiarum nomine edita leguntur sparsim in variis hujusce Glossarii locis indicantur, tametsi in mergitum acervo acum quaerere sit.

Abbatis villae in Pontivo Communiam indulsit Willelmus Cogn. Talvacius, Comes Pontivi, deinde Joannes ex filio nepos mense Junio ann. 1184. Exstat in Hist. Comitum Pontivi cap. 18.

Ambiano in Picardia, Philippus August. ann. 1190. et 1209. Exstat in Regesto Scabinatus Ambian.

Andeliaco Communiam concessit Philippus Aug. ann. 1204. Exstat Charta in Reg. 34. bis ejusd. reg. fol. 27. v°. col. 2. part. 1.

Aquis mortuis in Provincia, S. Ludovicus ann. 1246. Chartam descripsit Gallandus in Tract. de Franco alodio.

Arcis (vulgo Arkes) prope S. Audomarum, Abbas S. Bertini ann. 1231. M. Febr. Exstat Charta in Tabul. S. Bertini.

Archesium inter villas, quae jure communiae gaudent, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg. 8406.

Argilleio in Ducatu Burgundiae, Communiam indulsit Hugo D. Burgund. ann. 1234. Chartam habet Perardus pag. 436.

Ariae in Atrebatibus, Philippus Comes Flandriae ann. 1188. Habetur in tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 35.

Asneriae ad Sequanam, in cod. reg. 8406.

Atheiis in Viromanduis, Philippus Augustus Rex Communiam concessit ann. 1212. Exstat in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 164.

Attrebato, Ludovicus, Philippi Augusti Regis Filius ann. 1211. Exstat tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 362.

Aurelianensis Communiae mentio est in Vita Ludovici VII. cap. 1.

Exstat Charta ann. 1181. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 293.

Ausonae in Ducatu Burgundiae, Communiam indulsit Stephanus Comes Burgundiae et Joann. Comes Cabilonensis ann. 1229. Chartam descripsit Perardus pag. 412.

Autissiodoro Communiam concessit Petrus comes Nivern. ann. 1194. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 59. v°. col. 1. et part. 2. fol. 46. r°. col. 2.

Azilhano ad Atacem fluvium prope Carcassonam Carolus V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.

Bapalmis, Philippus Aug. ann. 1196. Exstat Charta in Regesto ejusd. Regis f. 46.

Barro super Sequanam, Theobaldus Comes Campaniae ann. 1234. Chartam habet Perardus pag. 430.

Baugiaco, Guido Dom. Baugiaci. Charta habetur apud Guichenonum in Hist. Bress. pag. 63.

Bellaquercus inter villas communia donatas, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg. 8406.

Bellirivi, de Chandardre, Curiaci et Creonellae villarum ad abbatiam de Aurigniaco pertinentium Charta communiae ann. 1221. in Reg. 34. bis Phil. Aug. part. 2. fol. 55. v°. col. 2.

Bellivisus ann. 1266. in Memor. Geneal.

Bellovaco, Ludovicus VI. Communiam concessit; confirmavit Ludovicus VII. ann. 1144. Habetur Charta apud Loisellum pag. 271. et in Reg. Philippi Aug. f. 36.

Bellusmons communia donatur itidem in Cod. reg. 8406.

Belnae in Burgundiae Ducatu, Communiam indulsit Hugo Dux Burgundiae ann. 1203. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. et seqq.

Biturigensibus, Ludovicus VII. ann. 1145. et Philippus Aug. ann. 1181. Habetur Charta in Regesto Philip. Aug. fol. 34. 53. et apud Thomasserium in Consuet. Bituric. lib. 1. cap. 44. 45.

Braio in Picardia, Philippus Aug. ann. 1210. Habetur Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 61.

Britolio in Normannia, idem Rex. Vide Reg. fol. 58.

Brueriis, Caraco, Norgiae et Vallobo, Philippus August. Rex Fr. ann. 1186. assensu Bartholomaei Episc. Laudunensis. Exstat in Regesto Ph. Aug. fol. 39.

Burgi-Comitis Communia instituta a Philippo V. ann. 1318. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 584.

Burgo in Bressia, communiam concessit Amedeus VII. Comes Sabaudiae 5. Jul. ann. 1397. Charta habetur apud Guichenonum, in Probat. Hist. Bress. pag. 22. 23.

Buxiaco, in Ducatu Burgund. Beatrix Comitissa Cabilonensis. Chartam descripsit Perardus pag. 311.

Cadomo Communiam confirmat Philippus Aug. ann. 1204. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol 36. r°. col. 1. et part. 2. fol. 52. v°.

Cala in Parisiensi pago inter villas, quae communiam habent, recensetur in Reg. Cam. Comput. nunc. Cod. Bibl. reg. 8406.

Calniacum ad Isaram, vulgo Chauni, communia donatur ann. 1213. et memoratur in Cod. reg. 8406.

Calvomonti, Communiam concessit Philippus Aug. ann. 1182. Exstat Charta in Regesto ejusd. Reg. pag. 50.

Calvomonti in agro Bassiniaco, Campaniae Comes ann. 1228. uti narrat D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 186.

Candelanum, in Cod Reg. 8406.

Capellae d'Angillon in Biturigibus, Archembaldus de Soliaco ann. 1212. apud Thomasserium lib. 1. cap. 55.

Capiacum, in cod. reg. 8406.

Carrosio seu Charrot in Bitur. Gauterius Dom. Carrofii ann. 1194. apud Thomasserium lib. 1. cap. 53.

Castellioni ad Sequanam Odo III. Dux Burgundiae ann. 1208. cui stabilimento multum adversatus est Episcopus Lingonensis. Vide D. Brussel de Feudorum usu tom. 1. pag. 187.

Castro-Meliandi in Biturigibus, Ebo de Dolis Dominus ejusdem Castri-Meliandi ann. 1220.

Castronovo in Turonibus, Philippus Aug. ann. 1181. in ejusdem Reg. f. 61.

Cellis in Biturigibus, Robertus de Cortiniaco. Charta ann. 1216. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 58.

Cerniaco, etc. in Laudunesio Philippus Aug. ann. 1184. Habetur Charta in Reg. ejusdem Regis f. 38.

Chambleium seu Cameliacum in Bellovaco, in cod. reg. 8406.

Chamoliae, Belnae, Chenis, Cortonae, Vernolii, Commi in Laudunesio. Phil. Aug. ann. 1184. in Reg. 34. bis ejusd. part. 1. fol. 12. v°. col. 2. et part. 2. fol. 35. v°. col. 1.

Coicheio in Ducatu Burgund. Hubertus D. de Monthelone et de Coicheio. Chartam descripsit Perardus pag. 476.

Colangiis in pago Autissiodorensi ann. 1365. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 665.

Compendio Ludovicus VII. VI. ac deinde Philippus Aug. ann. 1186. Habetur Charta in Regesto Philip. Aug. fol. 36. 50.

Condeti aliarumque villarum in pago Suessionensi Communia a Ludovico VI. concessa confirmatur a Phil. Aug. ann. 1185. ex Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 231.

Corbeiae, Communiam indulsit Ludovicus VII. deinde Philippus Aug. ann. 1180. in eod. Regesto f. 56. Cramdelae, Troisiaco, Cortetono, et Malevalli, idem Philip. ann. 1186. Vide idem Reg. f. 37.

Credulio in Bellovacis, Ludovicus Comes Blesens. et Claromont. ann. 1197. MS.

Crispiaco in Comitatu Vadensi, Ludovicus Rex Fr. ann. 1223. Exstat tom. 10. Spicil. pag. 642. et in Reg. Philippi Aug. f. 151. 16.

Philippus Aug. ann. 1184. in Reg. 34. bis part. 1. fol. 15. v°. col. 1. et part. 2. fol. 37. r°. col. 2.

Divioni in Burgundiae Ducatu, Hugo D. Burgundiae ann. 1187. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. 333. 346. 356.

Dompnomedardo, vulgo Dommart in dioecesi Ambian. communiam concessit Joannes comes Drocarum ann. 1246. quam Confirmat Carolus VI. ann. 1394. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 689.

Duacensis Communia restituta ann. 1368. tom. 5. Ordinat. pag. 130.

Dullendio in Ambianis, communiam indulsit Guido Comes Pontivi, deinde Willelmus Comes, Guidonis ex filio nepos, confirmavit ann. 1103.

Duno in Biturigib. Ludov. VII. et Philippus Aug. Vide Regestum Phil. Aug. f. 35. et Thomasserium lib. 1. cap. 47. 48. 49.

Engolismensis Communia instituitur Literis Caroli V. ann. 1372. ibid. pag. 581.

Erviacensi Castellaniae in Campania, Communiam concessit Theobaldus Trecensium Comes Palatinus ann. 1199. MS.

Escuil villae Theobaldus comes Campan. et Briae ann. 1229. in Chartul. Camp. fol. 334. v°.

Falesiae in Normannia. Vide Normannica Duchesnii pag. 1066.

Farae in Laudunesio Ingerannus de Couciaco ann. 1207. apud Thomasserium.

Ferrariis in Normannia, Phil. Aug. ann. 1294. Vide ejus Regest. fol. 58.

Figiaco in Cadurcino Literis Philippi V. ann. 1318. confirmatis ann. 1394. tom. 7. Ordinat. Reg. Fr. pag. 659.

Fimmis in dioecesi Rem. concessa Communia a Theobaldo Campan. et Briae comite ann. 1226. confirmata a Philippo V. Lit. ann. 1316. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 109.

Graciaco in Biturigib. Petrus Dom. Graciaci. Charta ann. 1246. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 61.

Hamensi urbi in Picardia, Odo Hamensis Dominus ann. 1158. Exstat in Regesto Marchionatus Incrensis.

Hiermonti in Pontivo, Willelmus comes Pontivi ann. 1192. Exstat Charta in Hist. Comitum Pontivi cap. 28.

Lauduno, Ludovicus Rex ann. 1138. Exstat in Regesto Philippi Aug. f. 49.

Leg. 1128. in Reg. Phil. Aug. part. 1. fol. 22. v°. col. 1. et part. 2. fol. 41. v°. col. 2.

Lorriaco, Philippus Aug. ann. 1187. Habetur in Hist. Vastinensi pag. 170. et apud Galandum lib. de Franco alodio pag. 375.

Ludovicus VII. ann. 1155. in Reg. Phil. Aug. part. 1. fol. 58. v°. col. 1. et part. 2. fol. 52. r° col. 2.

Luriaco, in Biturig. Horvaeus Dom. Virsionis. Charta ann. 1213. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 56.

Machau, villae ita dictae in Comitatu Regitestensi, Hugo Comes Regitest. assensu Feliciae uxoris et Huarti filii, in MSS.

Maiocho in comitatu Pontivi Guillelmus comes ann. 1209. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 281.

Marquenterrae in Comitatu Pontivi, Willelmus Comes Pontivi mense Sept. ann. 1199. in Hist. Comitum Pontivi cap. 35.

Martello in Lemovicino ann. 1219. Raimundus Vicecomes Turenae. Exstat Charta apud Justellum in Probat Hist. Turen. pag. 40.

Medanto in Vilcassino, Ludovicus VII. ann. 1150. Habetur Charta in Reg. Phil. Aug. f. 46.

Meldis in Campania, Henricus Comes Campaniae ann. 1279. Exstat Charta in Tabulario Campaniae Thuano fol. 299. apud Fabrum Canterellum tract. de Feudis pag. 272. et D. Brussel tract. de Feudorum usu pag. 183.

Mellento, Robertus Comes Mellenti. Habetur Charta in Regesto Phil. Aug. f. 52.

Moirenco in Delphinatu ann. 1164.

Monasteriolo in Picardia, Philippus Aug. ann. 1188. in Reg. Phil. Aug. f. 37.

Monbarro in Ducatu Burgundiae, Hugo Dux ann. 1231. Exstat Charta in Burgundicis Perardi pag. 419.

Montibrisonis in Comitatu Forensi, Guigo Comes Forensis mens. Nov. ann. 1223. MS.

Montidesiderii in Picardia, Ludovic. VII. Chartam exhibet Regestum Phil. Aug. f. 50.

Montiregali in Bressia, Humbertus Domin. de Thoire et de Villars ann. 1207. Exstat Charta in Probat. Hist. Bressensis pag. 202.

Niorto in Pictonibus, Philippus Aug. ann. 1204. Vide ejusd. Regest. f. 58.

Nivernensi urbi, Petrus Comes Nivernensis ann. 1194. Habetur Charta in eod. Regesto, f. 55.

Nonencurti in Normannia, Philippus Aug. ann. 1204. Vide idem Reg. f. 58.

Novavilla in Bellovaco, inter villas jure communiae gaudentes, recensetur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod. Bibl. reg. 8406.

Noviomo, Baldericus Episcopus communam indulsit concedente Ludovico VI. Vide Vassorium in Histor. Noviom. pag. 805. et Reg. Phil. Aug. f. 46.

Pardilhano communia concessa a Carolo V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.

Peronae in Picardia, Philippus Aug. ann. 1207. Habetur Charta in ejus Regesto f. 58.

Perrices villae a Guidone dom. Clarimontis in Bassigneio ann. 1347. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 87.

Piceyo, vulgo Poix, in Picardia Galterus Tyrellus dominus de Piceyo ann. 1208. communiam concedit quam confirmant Joannes dom. de Piceyo ann. 1353. et Carolus VI. ann. 1393. tom. 7. Ordinat. reg. Fr. pag. 602.

Pictaviae, Alienor Regina Angliae, ac deinde Philippus Aug. ann. 1204. Habetur in ejus Regesto f. 53.

Pissiaco, Philippus Aug. Habetur Charta in eodem Reg. fol. 52.

Pomponium ad Matronam, inter villas communia donatas, annumeratur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod. Bibl. reg. 8406.

Pontallerio in Ducatu Burgund. Communiam concessit Guillelmus de Champlita Vicecomes Divionensis ann. 1257. Chartam descripsit Perardus pag. 486.

Ponti Audomari in Normannia, Philippus Aug. ann. 1204. Vide Regest. Philippi Aug. f. 58.

Pontisarae in Vilcasino, Philippus August. ann. 1188. Chartam exhibet Regestum ejusdem Regis fol. 52.

Prulliaco in Biturigib. Radulfus Dom. Magduni ann. 1177. apud Thomasserium lib. 1. cap. 52.

Riomo in Arvernis, Alphonsus Comes Pictavensis et Tolosan. mense Julio ann. 1270. Habetur Charta tom. 11. Spicilegii Acheriani

Roiae in Picardia, Philip. Aug. Habetur Charta in Reg. Philippi Aug. f. 47.

Romonium, in Cod. reg. 8406.

Rotomago in Normannia, Philippus Aug. Rex Fr. ann. 1207. Exstat in Normannicis Duchesnii pag. 1062. 1066. et in Regesto Philippi Augusti f. 57. 60.

Rouvreio in Burgundiae Ducatu, Hugo Dux Burg. ann. 1215. Chartam descripsit Perardus pag. 316. 317.

Saigeio in Ducatu Burgund. Aimo de Sabaudia D. Baugiaci ann. 1226. Chartam descripsit Perardus pag. 509.

S. Desiderii urbi in Campaniae Comitatu, Guillelmus D. de Domna Petra prid. Non. Maii ann. 1228. MS.

S. Germano de Bosco in Biturigib. Ludovicus VII. etc. ann. 1202. apud Thomasserium lib. 1. cap. 54.

S. Joanni Angeriacensi in Pictonibus, Philippus Aug. ann. 1204. Habetur Charta in Regesto ejusdem Regis f. 53.

S. Quintini urbi in Viromanduis, Philippus Augustus ann. 1195. Charta exstat apud Hemereum in Augusta Viromand. in Regest. pag. 47. et in Regesto ejusdem Reg. f. 66.

S. Ramberti oppido in Bressia, Ludovicus Dux Sabaudiae 20. Jun. 1442. Chartam descripsit Guichenonus in Hist. Bress. pag. 235.

S. Richarii oppido in Comitatu Pontivensi, Ludovicus Rex Franc. ann. 1126. Describitur in Regesto Philippi Aug. f. 135.

S. Romani de Tarno Charta communiae a Carolo IV. concessa ann. 1322. exstat in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 81.

Salicibus (Saux) in Ducatu Burgund. communiam indulsit Jacobus D. de Saux, ann. 1246. Chartam Descripsit Perardus pag. 460.

Seisello in Bressia, Amedeus Comes Sabaudiae ann. 1285. Chartam habet Guichenonus in Hist. Bress. pag. 244.

Semuro in Burgundiae Ducatu, Robertus Dux Burgundiae ann. 1276. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 529.

Senonensi urbi Ludovicus VII. anno 1146. uti legimus in Chronico S. Petri Vivi tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 776. ac deinde Philippus August. ann. 1189. Habetur Charta in Reg. Philippi Aug. fol. 54. Communiae Senonensis meminit Vita Ludovici VII. cap. 3.

Serenum in Cod. reg. jam laudato 8406.

Silvanecto, Philippus Aug. ann. 1201. Vide ejusdem Regest. f. 55.

Sim prope Duacum Communia confirmatur a Carolo V. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 146.

Soliniaco in Arvernis, communiam indulsit Delphinus Comes Clarimont. MS.

Stamparum Communiae Charta irrita declaratur Literis Philippi Aug. ann. 1199. in Reg. ejusd. part. 2. fol. 71. v°. col. 2.

Suessioni, Ludovicus VI. Communiam concessit ante annum 1136. uti patet ex Charta ejusd. Regis, quam refert D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 179. confirmavit Philippus Rex ann. 1181. Exstat in Regesto Philippi Aug. fol. 47. apud Perardum pag. 336. et tom. 11. Spicil. Acheriani.

Teneraemundae, Robertus ejusdem urbis Dominus ann. 1233. Exstat Charta apud Lindanum in Teneraemunda pag. 93.

Tornaco, Philippus August. ann. 1187. Habetur Charta in Regesto Phil. August. f. 35. in 30. Regesto Chartophylacii Regii Ch. 382. et tom. 11. Spicilegii Acheriani.

Vaisliaco, etc. Ludovicus VI. ac postmodum Philippus Aug. ann. 1185. Habetur Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 42. et tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 323.

Vernolio, Philippus Augustus. Vide idem Regest. f. 58.

Viconovo in Campania, Theob. Com. ann. 1228. Exstat Charta in Tabul. Campaniae Thuano. f. 155.

Villaefrancae in Burbonesio, Archembaldus D. Burbon. et Agnes uxor, mens. Dec. 1217. MS.

Villaenovae, in Bellovacis, Philippus Aug. ann. 1200. in Regesto ejusd. fol. 45.

Vitriaco in Campania, Theobaldus Comes Campan. mense Aprili ann. 1230. MS.

Vizeliacensis in Ducatu Burgundiae meminit Histor. Ludovici VII. pag. 418.

Wabano in Pontivo, Willelmus Comes Pontivi ann. 1192. Vide Hist. Comitum Pontivi cap. 35.