Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNE

COMMUNE,³ Quidquid ex bonis alicujus cathedralis ecclesiae canonicis in commune distribuitur. Acta Mss. capitul. eccl. Lugdun. ad ann. 1337. fol. 28. r°. col. 1: Item quod cum dominus decanus et capitulum teneantur dom. Guillelmo de Rosseillione canonico Lugdunensi, anno quolibet, in xl. libris Viennensium sibi assignatis super payo ecclesiae Lugdunensis, ipsi dom. decanus et capitulum ipsam pecuniam sibi assignant super Commune ecclesiae Lugdunensis. Vide Communia 3.