Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIA

COMMUNIA,² quae Festo dicitur, Compascuus, ager relictus ad pascendum communiter vicinis. Rastallus: Common, est le droit que homme a de mitter ses beasts a pasture, ou de user et occuper le terre qui n'est son propre soile. Bracton. lib. 4. tract. 1. cap. 38. § 1: Est enim communia in eo quod dicitur pastura, de omni quod edi poterit, vel pasci, large sumpto vocabulo, vel stricte: large, ut si quis habeat in alieno Communiam pasturae, scilicet herbagii, pessonae, sive glandis, sive nucis, et quidquid sub nomine pessonae continetur; item foliorum et frondium: stricte, scilicet aliquod istorum unum vel duo. Vide Fletam lib. 4. cap. 19. Formulae veteres: Cum terris, sylvis, campis, pratis, pascuis, Communiis. Speculum Saxon lib. 2. art. 47. § 4: Qui pecora sua in Communia alterius praesidii, seu villae, pascua immiserit, etc.

Communa, Eadem notione. Charta Henrici III. in Hist. Harcur. tom. 4. pag 2207: Dedi et concessi... unum ferlingum ad Roichene, cum omnibus pertinentiis ejus in manerio de Tonstoke cum pasturis et omnibus aliis ad praedictas terras pertinentibus; et praeterea omnimodam Communam inter gentem meam ubique libere et quiete habendum et possidendum. Charta Willelmi Patric apud Madox Formul. Angl. pag. 188: Cum Communa et pastura in bosco, in plano, in viis, in pratis, in pascuis, in aquis, in omnibus aisiamentis dictae villae de Malopassu pertinentibus.

Communiarum originem observat Aggenus Urbicus de Controvers. agror.: Relicta sunt et multa loca quae veteranis data non sunt. Haec variis appellationibus per regiones nominantur. In Etruria Communalia vocantur. Frontinus de Limitib. Agror.: Est et pascuorum proprietas pertinens ad fundos, sed in commune, propter quod ea compascua multis in locis in Italia Communia appellantur. Varias autem species Communiarum recenset idem Rastallus, quem consule in verbo Common.