Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIA

COMMUNIA,³ Bona quae in commune possidentur a Canonicis Ecclesiae alicujus Cathedralis; vel quidquid ex iisdem bonis ac proventibus in commune iisdem distribuitur. Charta Paschalis II. Papae ex Tabulario Ecclesiae Gratianopolitanae: Ad haec praeceptum est et repetita praeceptione firmamus, ne Viennensis Episcopus ulterius in illa parte Gratianopolitanae Ecclesiae aut partem, aut Communiam, aut aliquam exactionem requirat. Alia Hugonis Episcopi Gratianopolit. ann. 1105. ibid.: Cum consilio Canonicorum nostrorum scilicet Gratianopolitanae Ecclesiae S. Donati Nantelmo Ulcensis Ecclesiae Praeposito, et omnibus successoribus ejus, ut eis obedientiam promittant, et praemissa secundum Dominum in omnibus et per omnia teneant, et professionem illis faciant, et totam Communiam ipsius Ecclesiae, quam modo habent, vel in futuro juste acquisituri sunt, eis perpetuo jure dono, salva obedientia et reverentia, subjectione et potestate Gratianopolitani Episcopi, etc. Statuta Ecclesiae Eboracensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 165. ubi de Residentia Canonicorum: Facta vero praedicta quotidiana distributione, quod residuum erit de Communia... inter solos Canonicos qui residentiam fecerunt, distribuetur: praeterea soli Canonici Communiam percipiant. Statuta Eccles. Leichefeld. ibid. pag. 244: Si vicarius scriptus fuerit in tabula ad cantandum, et defuerit, duas Communias amittet, scilicet diei illius, si quam accepturus fuerit, et diei sequentis. Et si propter carentiam Commune (leg. Communiae) absentaverit se per tres dies, etc. Infra, Communio appellatur: Si Vicarius ensigne fuerit, duas noctes solummodo quietis habebit, Communionem non amittat. Commune, ni fallor, appellatur in Charta Alexandri Coventrensis Episcopi, ibid. pag. 233. Matthaeus Paris pag. 590: Congregati igitur Scholares, collectam fecerunt, et contribuerunt, scilicet quilibet secundum posse suum: et cujuslibet Communia hebdomadalis abbreviata est, ut inde Romanae Curiae pro parte satisfieret. Vita Guidonis Episc. Anic. inter Acta SS. Benedict. 5. pag. 838: Canonicorum vero Congregatio, ut partem sempiternae remunerationis a Deo accipiant, pro ejus (Guidonis) rogatu promiserunl, se talem securitatem pro stabilitate hujus praedicti Monasterii post mortem ipsius Guidonis Episcopi a futuris Episcopis ipsius loci petere, ac pro hoc consuetudine ac lege teneri laudaverunt, qualem pro sua parte altaris et Communia. Litterae Societatis Archiepiscopi Camerac. cum Rotomagensi inter Concilia Normanniae pag. 632. novae edit.: Si praedictam Ecclesiam a statu suae prosperitatis, quod absit, labefactari contigerit, promptum sit... de stipendiis, quae nos (Cameracenses) Quotidianam, Rotomagenses vero Communiam vocant, ordinato et solito... participio refoveri, donec Deus in auram statuerit procellam. Charta Johannis Episc. Dolensis ann. 1208. ex Archivo ejusd. Ecclesiae: Nos pro Dei amore dedimus Communiae ecclesiae Dolensis Ecclesiam de Espiniaco in puram et perpetuam elemosinam. Occurrit in Epistola Arnulfi Lexoviensis Episc. ad Lucium Papam apud Acherium tom. 2. Spicilegii pag. 484. in Indice MS. Beneficiorum Ecclesiae et Dioec. Constantiens. fol. 89. verso, etc.

Communa, Eadem notione. Hist. Beccensis MS. pag. 448: Concessimus etiam quod sive Abbas, sive alius Monachus Beccensis, vel de ordine Becci per Velles transitum fecerit, plenariam habeat Communam tanquam Canonicus Vellensis.

Communuarius, vel Communarius, Canonicus seu alius, qui Communia, vel Communias aliis Canonicis distribuit, in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 237: Et si contingat quod Communuarius, qui pro tempore fuerit, de bonis Ecclesiae communibus, in manibus suis non habeat, unde nobis seu successoribus nostris Canonicis residentiariis singulis anni stadiis, ac Vicariis, singulis anni mensibus, quotidianas Communias solvere valeat, ex tunc ad solvendum Communias ejusmodi, de pecunia reposita per viam praestiti, summam in hac parte necessariam mutuetur. Pag. 249: Communarius. Vide Communicarius.