Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIA

COMMUNIA,⁵ Opera Servilis domino praestita, vulgo Corvée, in nova Gall. Christ. tom. 1. Instrum. pag. 50. col. 2: Quo facto, concessit etiam dicto Monasterio (S. Sepulcri Villae-Novae) ut qualicumque Episcopus Ruthenensis vellet Communia facere, secundum consuetudinem patriae; tunc Prior congregatis agricolis vel habitatoribus sui honoris, licentiam haberet ad opera sua explenda, scilicet ad constructionem Ecclesiae et aliorum ejusd. loci aedificiorum, ut tamdiu faceret illos ibi operari, quandiu cognoverit alios in Communia demorari. Vide Corvatae.