Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNICATIO

COMMUNICATIO, Sumtio sacrosanctae Eucharistiae. Contractus arrendamenti Monialium Artacellae ann. 1403. ex Schedis Praesidis de Mazaugues: Debent dare... dominae Sacristanae unum justial vini, dum sit Communicatio. Communicatio utriusque speciei, in Diario belli Hussitici, apud Ludewig. tom. 6. pag. 129. Vide Communio 4. Berengar. Turon. adv. Lanfranc. lib. poster. pag. 38: Quod si me privare ecclesiam communione scripsisti... secundum nullam eruditionem scripsisti, quod participatio sacramentorum altaris nunquam proprie Communio dicitur, sed Communicatio.

Communicatio Fracti Panis, id est, Panis benedicti. Libellus supplex Monachorum Fuld. Carolo M. porrectus, inter Acta SS. Benedict. saec. 4. part. 1. pag. 261: Quod Communicationem Fracti Panis ante cibum quotidie sumere non respuatur, secundum exempla praecedentium Patrum.