Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIO

COMMUNIO,² Communis mensa. Edward. II. Rex Angl. Epist. ad Johannem XXII. Papam apud Rymerum tom. 3. pag. 896. col. 1: Cum dilectus nobis in Christo, Confessor ac familiaris noster, Frater Robertus de Duffeld de Ordine Praedicatorum, propter Communionem quam habet cum aliis, dum nostro assistit lateri, silentium usquequaque juxta dicti Ordinis exigentiam nequeat observare, Clementiae vestrae supplicamus, quatinus eidem indulgere dignemini, ut in mensa loqui valeat, ac aliis suis Confratribus, vestra fretus auctoritate, loquendi in mensa ubicumque dictus Confessor noster praesens erit, licentiam tribuat, sui Ordinis observantia non obstante.