Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIO

COMMUNIO,³ nude, Communis bonorum possessio. Epist. Odonis Canonici Regul. apud Acherium tom. 2. Spicil. pag. 525: In professione igitur nostra... tria... promisimus, castitatem, Communionem, obedientiam. Ibid. pag. 527: Dicamus de Communione... Quia nihil exterius proprium se videt habere, ideo Communionem se perfecte putat tenere.