Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIO

COMMUNIO,⁴ Communicare. Hae voces varie sumuntur apud Patres et in Conciliis: nam Communicare dicuntur, qui cum aliquo communionem invicem habent, ut Christiani ac fideles. Deinde Communicare dicitur qui sacram Eucharistiam percipit. Poenitentiale MS. Thuanum: Sciendum est quod 4. modis Communicatur in Ecclesia, vel Corpus Domini sumendo, vel pacem dando, vel benedictionem sumendo, ut in fine Missae, vel quando dicitur, Humilitate vos ad benedictionem, quod ideo institutum est, ut si quis hoc modo non Communicet, Communicet illo. De priori notione, sic Papias: Communio dicitur spiritualis esca, quia in commune ad vivificandas animas a cunctis percipitur dignis. S. Joannes Damascen. lib. 4. de Fide cap. 4. ait Communionem nuncupari, quia per ipsam communicamus Christo, et quia participamus ejus carne et Deitate, et quia communicamus et unimur ad invicem per ipsam. Concilium Turonense II. can. 4: Ad orandum vero et Communicandum, Laicis et feminis, sicut mos est, pateant Sancta Sanctorum. Concilium Toletanum IV. can. 18: Nonnulli Sacerdotes post dictam orationem Domiminicam statim Communicant, etc. Active sumitur in Capitulari secundo Theodulfi Episcopi Aurelian. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 46: Tunc Sacerdos det ei (aegroto) pacem et Communicet eum dicens: Corpus et Sanguis Domini sit tibi remissio omnium peccatorum. Vide Communicatio.

Communionem sanctam, in Reg. S. Bened. cap. 38. Quod de sacra Eucharistia intelligendum esse colligitur, quia, deficiente vino, quod post communionem sumerent, ab ea abstinebant. Reg. visitat. Odonis archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 388: Septies in anno tenentur (moniales S. Albini) confiteri et Communicari: invenimus tamen eas aliquociens fuisse negligentes super hoc; et dixerunt quod hoc praetermiserant facere, pro eo quod vinum post Communionem non habebant.

Religiosior erat erga sacram Eucharistiam cultus apud monachos S. Stephani Cadomensis: eam enim percipere non omittebat, qui sanctis mysteriis aderat minister, ut discimus ex eodem Reg. fol. 216. v°.: Visitavimus monasterium abbatiae S. Stephani de Cadomo... Consueverant quod omnes ministrantes missis nisi essent pro defunctis, Communicarent corpori et sanguini Christi: sed istam consuetudinem jam per negligentiam aliquantulum dimiserant. Injunximus abbati et priori quod hanc consuetudinem ab omnibus plenius faciant observari.

Communio generalis in triduo ante Pascha, in Consuet. Mss. S. Emmeram. Ratisbon. art. 24. et seqq. ex Cod. 1074. 3. S. Germ. Prat.

Communicandis infirmis calice utebantur. Stat. Guidonis episc. Lexov. ann. 1321. ex Cod. reg. 4653: Singuli sacerdotes singulos habeant calices, in quibus Communicentur infirmi, qui decori sint et mundi, ut in eis infirmi devotio excitetur. Vide in Eucharistia. Consulendus autem omnino est D. Le Vert, qui docte et erudite de iis, quae ad vocem Communio spectant, disserit in Comment. a pag. 42. usque ad 86.

Communione Dominica privari dicitur Episcopus, qui contra Ecclesiasticam disciplinam deliquit, et a perceptione sacrae Communionis abstinere jubetur in Concilio Taurinensi can. 5. quae Communio Dominicorum Sacramentorum, in Concilio Venetensi can. 3. appellatur.

Communio Viatica, Idem quod Viaticum, in Concil. Aurelian. III. can. 6. Vide Viaticum.

Communio Ecclesiastica, Ἐϰϰλεσιαστιϰὴ ϰοινωνία, in Concilio Ephesino can. 5. a qua privantur quivis gravioribus obstricti criminibus (neque enim soli Clerici, quod vult Morinus) in Concilio Venetensi can. 1. Aurelianensi III. can. 10. 22. Aurelianensi V. can. 17. Communio Ecclesiae, in Aurelianensi I. can. 1. Aurelianensi IV. can. 16. Ecclesiae Catholicae Communio, in Concilio Arvernensi ann. 533. can. 14. quae quidem Communio non alia est a communione fidelium.

Communio Sacerdotalis dicitur, quae Sacerdotum erat, a qua qui deliquerat, abstinere jubebatur, donec ad sanitatem rediret, ut est in Concilio Arelat. II. can. 49.

Communio Pacis, in Concilio Eliberit. can. 47. quae fit per manus impositionem poenitenti in extremis agenti. Vide Pax.

A Communione Abstinere, in Concilio Eliberit. can. 50: Communionem ab Episcopo accipere debet is a quo abstentus in aliquo crimine fuerit, in eod. Concilio Eliberit. can. 53. Concil. Nicaen. can. 5. etc.

Accipere in Fine Communionem, aut ea privari, est in articulo, ut aiunt, mortis absolvi vel non absolvi ab excommunicatione, in Concilio Eliberit. can. 1. 2. 3. 5. 7. 10. 12. 13. et ibi passim, Ancyr. can. 6. 15. Toletan. XVI. can. 12. in Poenitentiali Gregorii III. PP. can. 4. 14. etc. apud Innocentium I. Epist. ad Exuperium Tolosan. Bernaldum Constantiensem de Reconciliatione lapsorum p. 244. etc.

acta Poenitentia ad Communionem Admitti, in Concilio Eliberit. can. 5. 14. 22. 31. 59. 76. post exacta in classe Poenitentium tempora praestituta.

Communione Reconciliare, Absolvere ab excommunicatione, in Concil. Eliberit. can. 72. 79. Dominicae Communioni reconciliari, in eodem Concilio Eliberitan. can. 78.

Communicantes, nude, dicuntur orationum cum populo participes, absque oblatione. Concilium Arelat. 11. can. 10: De his qui in persecutione praevaricati sunt, si voluntate fidem negaverint, hoc de eis Nicaena Synodus statuit, ut quinque annos inter Catechumenos exigant, et duos inter Communicantes: ita ut Communionem inter Poenitentes non praesumant. Ubi Nicaena Synodus can. 11: Ὅσοι οὖν γνησίως μεταμέλονται, τρία ἔτη ἔν ἀϰροωμένοις ποιήσουσιν οἱ πιστοὶ, ϰαὶ ἑπτὰ ἔτη ὑποπεσοῦνται· δύο δὲ ἔτη χωρὶς προσφορᾶς ϰοινωνήσουσι τῷ λαῷ τῶν προσευχῶν.

Communicantes etiam appellatur oratio canonis sacrificii Missae, quae variat in variis festivitatibus, ut et Praefatio. Sic vocatur quod semper incipiat ab hoc vocabulo Communicantes, nostramque cum Sanctis in coelo regnantibus communionem significet.

Communio Laica, est illa quae Presbyteris aut Clericis, ex delicto aliquo imponebatur per poenitentiam, vel in poenam, ut videlicet non ut Presbyteri et Clerici, sed inter laicos communicarent, hoc est in laicorum ordine deinceps censerentur, ita ut neque Missam facere, neque cum Clericis in Choro communicare possent. Sanctus Cyprianus Epist. 52: Admissus est Trophimus, ut Laicus Communicet, non ... locum Sacerdotis usurpet. Epist. 68: Episcopatum pro conscientiae suae vulnere deponens ... satis gratulans, si sibi vel laico Communicare contingeret. Et Epist. 72: Eos quoque hac conditione suscipi cum revertuntur, ut Communicent ut laici. Ita in Canonibus Apostolorum cap. 14. presbyter, qui in aliena Parochia commoratur, inscio Episcopo, λειτουργεῖν vetatur, jubeturque ibi ϰοινωνεῖν ὡς λαϊϰός, id est, Communionem inter laicos recipere, ut loquitur Gregorius Magnus, lib. 4. Epist. 5. 16. Et can. 60. Clerico qui poenarum metu Christianam fidem abjurasset, Clerici dignitas abrogatur, si tamen poeniteat, ut laicus recipitur, ὡς λαϊϰὸς δεχθήτω. In Concilio Sardicensi cap. 19. haereticis quibusdam interdicitur Episcopi nomen, et dignitas, εἰ δὲ λαϊϰὴν ϰοινωνίαν ἀπαιτοῖεν, μὴ χρῆναι ἀυτοῖς ἀρνεῖσθαι. Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 47: Nullo genere talibus Episcopis posse communicari, qui fidem illo modo quo supra retulimus, prodiderunt, nisi si laicam postulaverunt Communionem. Et pag. 49: Quis est enim, qui considerans vim divinae religionis pacem perfidorum Deo placere confidat, nisi, ut a Patribus decretum est, in Laicorum se numerum tradant, suae perfidiae dolentes ? Annales Franc. Bertin. ann. 868. ubi de Gunthario Episcopo: Communionem inter laïcos ab Adriano PP. accepit. Et mox: Accipiens autem isdem Papa a Gunthario consistente inter laïcos hanc professionem, relectam inter laïcos ab ipso publice coram omnibus dixit illi, Tibi concedo laïcam Communionem, ea conditione, ut ita quamdiu vixeris observes, sicut modo professus fuisti. In illa vero professione Guntharius ait: Judicium depositionis in me... canonice datum non reprehendo, sed humiliter porto; unde nec ulterius sacrum ministerium contingere praesumo, nisi per misericordiam mihi subvenire volueritis.

Haec quidem obtinebant, si levior esset culpa Clerici, aut Sacerdotis, vel Episcopi: nam si esset gravior, interdum ne laïca quidem donabantur Communione, sed ad poenitentiam relegabantur, id est, in classe poenitentium consistere jubebantur ad fores Ecclesiae donec eidem reconciliarentur. Concil. Sardic. can. 1. Episcopum, qui a parva civitate in aliam migraverit ne quidem laica Communione donari debere decernit: Ἡγοῦμαι γὰρ μηδὲ λαιϰῶν ἔχειν τοὺς τοιούτοὺς χρῆναι ϰοινωνίαν. Concilium Agripin. sub Julio I. PP.: Quia Euphrata Christum Deum negat, consentio eum Episcopum esse non posse, qui nec laicam debet Communionem accipere.

Hinc quidem planum est Clericos etiam Majores, Episcopos videlicet Presbyteros et Diaconos interdum ne laïca quidem donatos fuisse Communione; sed eos ad poenitentiam relegatos fuisse ad fores Ecclesiae, donec eidem reconciliarentur, ut hic dicitur, non ita constat apud omnes. Qui ad poenitentiam relegabantur ad fores Ecclesiae, ii publicam agebant poenitentiam; Clerici autem Majores nusquam adstricti sunt publicae poenitentiae, saltem elapsis tribus primis Ecclesiae saeculis, de quibus solis disputant Eruditi, aliis affirmantibus, aliis vero negantibus, poenitentiam publicam iis saeculis impositam fuisse Clericis Majoribus. Hac de re consulere potes Sirmondum in Hist. Publicae Poenit. cap. 6. Morinum in Libris de Poenitentia, Dupinium tractatu de Excomm. part. 1. § 8. et Constantium nostrum tom. 1. Epistolarum Pontif. Rom. pag. 195.

Illi igitur quibus etiam interdicebatur laïca Communio propter criminis gravitatem, inter Poenitentes agebant, nec ad illam admittebantur, nisi purgato et expiato per diuturniorem poenitentiam crimine. Concilium Tolet. I. can. 4. Subdiaconus qui tertiam uxorem duxerit abstentus biennio, postea inter laïcos, reconciliatus per poenitentiam Communicet. Concil. Tolet. IV. can. 45: Oportet Canonibus in tali scelere proditum a Clericatus ordine submoveri, et poenitentiae triennio deputari. Clericorum qui propter facinoris atrocitatem et depositione mulctabantur et laica Communione privabantur, exempla exstant in Can. Apost. can. 29. 30. 51. 62. in Concilio Eliberit. can. 20. in Concil. Neocaesar. can. 1. Laodic. can. 36. Agath. can. 68. Trull. can. 61. Tolet. IV. can. 5. Tolet. VIII. can. 7. apud Vigilium Epist. 1. cap. 6. Apud Theophilum Alexandr. in Commonitorio, apud Balsamonem, etc.

Postremo denique Clericis exauctoratis vel excommunicatis, laica Communio in fine tantum, vel ne in fine quidem concedebatur. Quibus in fine tantum, ii ab omni fraternitatis Communione arcebantur toto vitae tempore, praeterquam quod morituris et animam agentibus restituebatur, ita ut tunc in laicam reciperentur Communionem, iisque quemadmodum caeteris laicis Viaticum, seu Eucharistiae sacramentum praestaretur. Synodus Romana sub Felice III. can. 2. de Clericis qui se rebaptizari passi erant: Usque ad exitus sui diem in poenitentia si resipiscant, jacere conveniet, nec orationi modo fidelium, sed nec Catechumenorum omnimodis interesse, quibus Communio laïca tantum in morte reddenda est. Vide Concil. Eliberit. can. 3. et Theophilum Patr. Alexandr. in Commonitorio quod accepit Ammon.

At qui severiore mulctabantur judicio, iis ne quidem in morte laica Communio concedebatur, proinde nec Eucharistiae viatico potiri fas erat. Concilium Sardicense can. 2. statuit ut Episcopus qui artibus et fraudibus plebem alienam concitavit, quo postuletur Episcopus, ne in fine quidem laica Communione dignus habetur, Μηδὲ ἐν τῷ τέλει λαϊϰῆς ἀξιοῦσθαι ϰοινωνίας. Hac igitur notione accipiendam Communionem laicam constat in Epist. Innocentii I. PP. ad Marcian. cap. 4. in Ep. 1. Siricii PP. cap. 11. in Libello precum Marcellini et Faustini pag. 47. in Concilio Eliberit. can. 76. In Synodo Romana sub Leone IV. PP. in Synodo Agath. cap. 51. Aurelian. III. can. 2. 19. Synodo Suession. act. 2. in Canonibus Romanorum ad Gallos Episc. can. 14. apud Flodoardum lib. 3. Hist. Rem. cap. 11. Reginonem ann. 865. Auxilium de Causa Formosi PP. etc. De Communione ista laica, multa habent Baronius, Pamelius, Durantus, Binius ad Concilii Nicaeni can. 19. Suares. Disputat. 40. quaest. 73. Cellotius lib. 6. de Hierarch. cap. 16. § 1. Altaserra in lib. 4. Epist. Gregor. M. Morinus lib. 2. Exercit. cap. 1. et alii.

Communionem in Oratione Accipere dicebantur ii, qui post peractam poenitentiam ad publicas quidem admittebantur preces, non autem ad sacrae Eucharistiae perceptionem: Εὐχῆς μονῆς ϰοινωνῆσαι, in Concilio Ancyrano can. 4. et Nicaeno cap. 12. 13. idque stato et definito tempore, quo elapso ad perfectionis gratiam, ἐπὶ τὲ τέλειον perveniebant, id est, ad Communionem μετὰ προσφορᾶς, cum oblatione, admittebantur, ut loquitur idem Concilium Ancyr. can. 5. 6. seu μετὰ τῆς Εὐχαριστίας, ut Nicaenum can. 13. id est, in oblatione et Eucharistia communicabant, ut est in Poenitentiali Gregorii III. PP. cap. 19. Sine oblatione Communicare, in Poenitent. Halitgarii cap. 6. Absque oblatione tantummodo populis in oratione sociari, in Capit. Caroli Magni lib. 5. cap. 69. 71. 134. 136. lib. 7. cap. 295. 380. Addit. 4. Lud. Pii cap. 44. 64 etc. Vide Albaspinaeum lib. 1. Obs. 6. Cellotium lib. 6. de Hierarch. cap. 16. etc. Triplicem hanc Communionem prodit supra laudatum Concilium Ancyranum can. 16. ex veteri Interprete: De his qui cum pecoribus mixti sunt, aut more pecudum incesta cum consanguineis aut cum masculis concubuerunt. Qui igitur ante vicesimum aetatis suae annum tale crimen admiserunt, 15. annis in poenitentia exactis orationi tantum incipiant participare: (ubi Glossa MS. superlinearis, ut orent cum poenitentibus) et quinquennio altero in Communione simplici perdurantes (ubi Gloss. Ut offerant oblationem) post vicesimum cum oblatione ad Communionem suscipiantur .... Quotquot vero ultra 20. annorum aetatem et uxores habentes in hoc crimen inciderint, 25. annis poenitentia acta ad Communionem orationis (Gloss. ut simul orent) tantum admittantur, altero vero quinquennio perdurantes, ad plenam Communionem cum oratione recipiantur; et Concil. Nannetense can. 18. de poenitentia ejus qui non volens fecerit homicidium: Biennio ab oratione fidelium segregetur, non communicet, nec offerat: post biennium in Communione orationis offerat, non tamen communicet: post quinquennium ad plenam Communionem recipiatur. Adde can. 17. Ejusmodi Communionis meminit Ruffinus lib. 1. in Hieronymum: Qui usque ad ipsum tempus etiam videre me, et salutare, et in oratione Communicare solitus erat. Et Cumeanus Abbas de Mensura poenitentiarum cap. 3: Plena poenitentia acta ad Communionem oratione (f. orationis) permittantur.

Communio Peregrina ea est, quae peregre cum Formatis advenientibus Ecclesiasticis vel Laicis concedi solebat, ita ut si Episcopus peregrinus cum Metropolitani Formatis in alienam dioecesim veniret, nullo quidem in ea dignitatis suae munere fungeretur, sed in concessu Presbyterorum seu ut vocabant, Presbyterio, ante Presbyteros sederet, et ab Episcopo civitatis, cum caeteris Presbyteris dioecesanis sacram Eucharistiam sumeret, sicut in can. 18. Nicaenae Sinodi dicitur. Idem porro erat de peregrinis Presbyteris et Diaconis qui intra Cancellos sedebant, ut peregrini tamen ab officio cessabant, sed tantum communicabant tum in oratione, tum in Eucharistia, cum aliis Presbyteris, cum ea quae erant sui ministerii exercere iis non liceret injussu Episcopi, ad cujus dioecesim accedebant. Quae quidem Communio ideo Peregrina dicitur, quod Episcoporum et Presbyterorum peregrinorum propria esset. Qua quidem notione Communionem peregrinam accipi in Concilio Regiensi ann. 439. can. 3. observat Sirmondus; quippe peregrinis Episcopis et cum formatis proficiscentibus Communionem datam liquet ex Concil. Milevitano II. can. 20. Afric. can. 73. Venetico cap. 5. 9. Aurelianensi III. cap. 15. etc. Sed et Caelestinus PP. Ep. 4. scribit S. Athanasium Ario persequente fugatum, Romae redintegratum ei fuisse statum, et in hac sede quietem Communionis invenisse, a qua semper Catholicis subvenitur.

Factum postea ut instar peregrinae Communionis proprie dictae, poenalis quaedam Communio dicta sit Peregrina, rei effectu inspecto: quoties Episcopo adimitur Episcopatus, ad quem ordinatus est, administratio; nomen vero, ordo, et dignitas relinquitur, sedet, communicat cum Episcopis, abstinet tamen ab officio dignitatis, atque, ut verbo dicam, communicat ut peregrinus. Ita in Concilio Calchedonensi Act. 11. et 12. Episcopatus Ephesinus adimitur Bassiano et Stephano, qui contra Canones occupaverant Ephesinam sedem, nominis tamen honor relinquitur: unde conficitur le viorem fuisse Communionis hujus poenam, quam laicae, cum hac postrema Clerici gradu suo carerent in perpetuum: priori vero, si resipiscerent, locum suum reciperent, ut est in Concilio Agathensi can. 2. Communionis peregrinae, ut poenae, mentio est in Concilio Agathensi can. 2. et 5. Ilerdensi can. 16. Vide Sirmondum in Historia Poenitentiae publicae cap. ultim. Franciscum Florentem ad tit. 7. Decret. Gregorii IX. PP. de Translat. Episcop. Albaspinaeum, Cellotium lib. 6. de Hierarch. cap. 16. Altasserram ad Gregor. Magn. lib. 4. Ep. 5. Bosquetum ad lib. 13. Innocentii III. PP. Ep. 50. 147.

Alio iterum significatu accipitur a Jac. Henr. Born, in Comment. edit. Lipsiae ann. 1742. nempe pro Censura ab Episcopo judice lata in clericum nocentem, qua, nomine ipsius e matricula seu catalogo clericorum deleto, ab ordine et officio suspensus pronuntiabatur, eaque tantum communione gaudebat, quae clericis peregrinis cum formatis advenientibus concedebatur, quousque peracta poenitentia, locum suum reciperet.

Communicare Tertio Gradu. Benno Cardinalis de Gestis Gregorii VII. pag. 41. 46: In quibus manifeste a fide Catholica erravit, cum injuste excommunicatum Imperatorem, et Episcopos communicantes ei, excepit ab excommunicatione tertio gradu Communicantes ei. Infra: Ecclesiasticam scidit unitatem, dum Caesarem et Episcopos communicantes Caesari absque judiciario ordine excommunicabat, et tertio gradu Communicantes eis ab excommunicatione, nova pietate excipiebat, quos hujusmodi artibus et Regi subducere, et sibi allicere festinabat.