Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIO

COMMUNIO,⁵ Antiphona, vel cantus Ecclesiasticus, qui, dum communicant fideles, a Cantoribus cantatur, a Gregorio Magno inventus, quem ille in Missa cantari instituit, ut habent Honorius Augustod. lib. 1. cap. 90. Actor Chronici Reichersperg. ann. 424. et alii. Vide Card. Bona lib. 2. Rerum Liturg. cap. 17. num. 1. et alios.