Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIS

COMMUNIS, Accessu et affatu facilis, qui cum omnibus communiter versatur. Victoris Epit. in Pertinace: Communem affatu. In Theodosio: Clemens animus, misericors, Communis, solo habitu differre se caeteris putans. Ita Terentius in Seipsum cruciante, animum Communem et lenem dixit.