Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIS

COMMUNIS,² ut supra Commune 1. Libert. novae bastidae S. Ludov. ann. 1325. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 127: Et ab illa exactione, quae dicitur Comunis sive Comu (sic) et aliis servitutibus perpetuo sint immunes. Laquelle rente est appellée Comun, in Charta ann. 1326. ibid. ch. 203. Qui quidem redditus vocatur Comune, in Lit. Eduardi reg. Angl. ibid. ch. 311. Consuet. Auxit. Mss. art. 76: Item est consuetudo ibidem, quod aliquis ex civibus vel hominibus civitatis et villae Auscitanae non compellatur per dominos dictae villae eis facere..... talliam vel Communem, vel aliquam aliam servitutem. Vide infra Communitas 3.