Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMMUNIS

COMMUNIS,³ dicitur civitas, quae caput est provinciae. Lit. Humberti delph. ann. 1349. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 49. art. 37: Quia Gratianopolitana civitas, locus insignis et Communis toti Delphinatui, etc. Id est, ad quem ex toto Delphinatu concurritur.

Communis, Amicus: quippe, ut est in Proverbio πάντα τῶν φίλων ϰοινά. Flodoardus lib. 3. Hist. Rem. cap. 23: Pro Evrardo, quem Communem suum vocat, et ipsius filium, ut pro eo apud Ludovicum Regem... intercedat, obsecrat. Villardhuin. n. 100: Ensi furent Communel li Grieu et li François de totes choses.

Communis esse praeterea dicitur, qui alteri assentitur. Gregorius Turon. lib. 9. Hist. cap. 28: Illo quoque recusante non se his verbis esse Communem. Anastasius in S. Anastasio PP.: Fotino, qui Communis erat Acacio, id est, qui eadem sentiebat quae Acacius. Communes personae, Homines neutrius partis. Chart. ann. 1323. in Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 200: Si vero inter nos nostramque ecclesiam Moguntinam, et Coloniensem ecclesiam aliquam fortassis contingeret discordiam suboriri; in illa discordia per se et suas municiones et homines suos praedicti fratres Communes Personae esse debent, et Communiter se tenere, neutram earumdem ecclesiarum quomodolibet adjuvando.