Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COMPARO

COMPARO,² (COMPARARE) Comparatum. Papias: Comparare, emere, cum alio aequare. Gloss. Graec. Lat.: Comparare, συνωνήσασθαι. Vide Legem Salicam tit. 39. Aleman. tit. 83. et Longob. lib. 2. tit. 14. § 4. 28. 38. Rothar. 156. lib. 2. tit. 25. § 4. Lothar. I. 59. Stat. Mss. Montispess. ann. 1204: Quicumque Comparat domum vel solum forte inaedifficatum in Montepessulano, dat inde pro consilio quintam partem domino, etc. Hinc

Comparatum, Proprium, labore et parsimonia acquisitum, emtum. Gloss. Gr. Lat. Comparata, συνωνηθέντα. Atque in eo differebat Comparatum ab alode, quia alodis dicebatur quidquid haereditario jure possidebatur. Chronic. Laurisham. ann. 764: Hoc est, villam nostram... quae mihi de parte genitoris mei nomine Adelhelmi Legibus obvenit, vel undecumque tam de alode, quam de Comparato, seu de quolibet adtractu ad nos noscitur pervenisse, etc. Ch. Caroli Magni ibid.: Seu quod pro collata populi, vel de Comparato, vel de quolibet adtractu augmentare, vel immeliolare, seu adtrahere potuerit. Hincmarus Rem. Opusc. 54: Ut in mansis suis de alode, vel naturali, vel Comparato feminas habeant, quae illorum pannos lavant, etc. Marculfus lib. 2. For. 7: Tam de alode, quam de Comparato. Et infra: Tam de haereditate parentum, quam de Comparato. Adde Cap. de Villis cap. 32. Charta Fulquini viri potentis pro Monasterio Gemblacensi ann. 950. apud Miraeum tom. 1. pag. 141. col. 2: Totum ad integrum tam de allodio quam de Comparato, seu de quolibet attractu ad nos ibidem dignoscatur pervenisse.

Comparatio, Eadem notione, in Concilio Francoford. ann. 794. can. 41. Charta anni circiter 1090. ex Archivo S. Victoris Massil. Armar. Ruthen. n. 32: Dono unam petiam de vinea, quae mihi per opera manuum mearum obvenit ad proprium alodem... donamus ea quae per Comparationem et vestitum nobis advenerunt.Lex Longob. Liutpr. 116. (6, 63.)

Comparatus, Eadem significatione. Acta SS. April. tom. 2. pag. 73. in Charta Rotaldi Episcopi Veron. pro Monasterio S. Zenonis circiter ann. 824: Jubemus ergo, ut quantumcumque memorata Ecclesia..... per donationem nostram..... vel ceterorum fidelium traditione, vel ipsorum Comparatu, seu quolibet attractu, juste et legaliter habere dignoscitur.